Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gertrud von Helfta
Legatus Divinae Pietatis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[10] In vestibus etiam et in utensilibus semper magis requierebat necessitatem et utilitatem quam curiositatem vel [p. 36] delectabilitatem, et quaslibet res suas secundum hoc diligebat quo eam plus ad cultum Dei promovebant, ut librum in quo frequentius legebat , tabulam inqua scribebat saepius, vel etiam libros in quibus alii libentius legebant, vel ex quibus se magis aedificari dicebant, et similia erant sibi cariora, eo quod viderentur quasi laudabilius obsequium Domino exhibere. Omnium enim creaturarum sibi a Domino concessarum utebatur non sibi sed Domino in laudem aeternam. Unde miro modo laetabatur quando aliquid expendit in usum suum, quemadmodum si hoc obtulisset super altare Domino ad honorem, sive in eleemosynarum erogasset distributionem, quia sive dormiret sive comederet, aut aliquid aliud quodcumque commodum reciperet, totum hoc Domino se impendere gaudebat, ipsum in se seque in ipso respiciens juxta praeceptum Domini dicentis: Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis (Mt 25:40), aestimans se ex indignitate sua vilissimam et minimam omnium creaturarum, et ideo quidquid sibimet impendit, hoc se minimo Dei reputabat se impendisse. Quod quantum acceptaverit divina dignatio, hoc modo sibi revelavit. Nam cum vice una ex quodam labore caput lassatum ad laudem Dei aromatibus in ore retentis relevare niteretur, benignus Dominus benigne et blande ad ipsam inclinatus et quasi odore eorumdem aromatum se simulans recreatum, post pusillum cum suavi spiramine se erigens, alacri vultu coram omnibus sanctis se tamquam jactitando de hoc dicebat: "Ecce quid novi de sponsa mea modo recepi." Sed et in infinitum plus gaudebat si quando alicui proximorum quorum aliquid simile beneficium impendisset, ad similitudinem, sicut avarus gauderet si pro nummo centum acciperet marcas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL