Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[13] Sed superfluum videretur si nunc sigillatim adderetur quam praerutilanti luce claruerint in ea caeterae virtutes, scilicet obedientia, abstinentia, voluntaria paupertas, prudentia, fortitudo, temperantia, misericordia, concordia, constantia, gratitudo, congratulatio, contemptus mundi, et aliae quam plures, cum haec virtus, scilicet discretio, quae dicitur mater omnium virtutum, animam ipsius tam proprie possederit. Insuper et antedicta virtus, scilicet confidentia, quae est fundamentum omnium virtutum, et cui nihil negatur desiderabilium, sed multominus quod pertinet ad virtutes, ipsam tam magnifice circumdederit, et ad hoc etiam illa [p. 38] nobilis et diligens virtutum conservatrix, scilicet humilitas, sicut supra scriptum est, tam profunde in mente ejus radices demiserit. Et super haec omnia illa reginarum virtutum regina, scilicet charitas Dei et proximi, sic praevalenter tam in intimis quam in exterioribus suis sibi thronum firmaverit, sicut per omnem textum hujus libri evidentissime patet. Sed de singulis nominatim virtutibus sigillatim exponere quae intelligo, causa brevitatis omitto, cum tamen multa occurrerent dicenda, quae aliquibus praedictis magis extollenda, devoti lectoris animum non ad fastidium sed ad delectationem trahere possent. Haec ergo dicta sufficiant ad comprobandum quod vere ista de coelis fuerit una vel unum in quo Rex regum stellato solio habitare dignatur.