Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Nec solum in verbis, sed etiam in orationibus ipsius hanc plurimi experiebantur gratiam, cum se orationibus ipsius commendassent, quod tam evidenter sunt liberati a magnis et diuturnis gravaminibus, quod cum magna admiratione saepius Deo ipsique gratias referre familiares suas rogaverunt. Nec hoc praetermittendum videtur, quod quidam per somnum sunt admoniti huic gravamina sua intimare; quo facto, sunt certissime relevati. Et haec quidem mihi videntur non multum distare a fulgoribus signorum, cum non minori gratitudine censeam esse recipiendam alleviationem animarum quam corporum. Sed tamen ut manifestius notificem hanc habuisse verissima [p. 40] testimonia habitantis in se Domini virtutum, addam etiam aliqua per quae lucidius possit idem fulgur declarari.