Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Hinc alia vice, dum iterum admirando revolveret cur eam Dominus per spiritum tanto tempore impelleret ad praescripta manifestanda, dum non ignoraret quosdam homines tam pusillos corde quod saepius talia magis vilipendendo calumniarentur quam aliquam inde sumerent formam aedificationis, Dominus eam per haec instruxit verba, dicens: "Ego tali modo in te posui gratiam meam quod magnum ex ea fructum exigo; unde vellem ut similia dona habentes et per negligentiam parvipendentes, cum de te intelligunt, et donum proprium recognoscentes, in gratitudine crescent, et sic gratia mea in eis augeatur. Si qui vero ea maligno corde volunt calumniari, peccatum illorum sit super illos, te immuni permanente, quia Propheta dixit ex me: Ponam eis offendiculum (Ez 3:20). Unde et per hoc verbum, eo quidem percepit intellectum quod Dominus multoties instigat electos suos ad ea facienda, propter quae alii quandoque scandalizantur; quae tamen electi non debent omittere ob hoc quod pacem habere possint a perversoribus, quia optima pax est cum mala bonis vincuntur; id est, cum quis non omittens in quo Dei laudem perficit, perversores tamen obsequiis et benevolentiis placando vincit, quia sic lucratur proximum. Si vero nihil profecerit, mercedem tamen suam non perdit. Hugo: "Quia fideles semper aliquid habent unde [p. 48] dubitare possint, et infideles unde credere valerent, si vellent; juste etiam fidelibus pro fide datur praemium, et infidelib us pro infidelitate supplicium."