Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
CAPUT XVI
De evidentioribus testimoniis quibus eam Dominus
per aliorum revelationes certificavit.
[1] Vilitatem ergo suam et indignitatem perpendens, cum se valde indignam judicaret tantorum donorum Dei quibus se sciebat a Domino fideliter muneratam, accessit ad felicis memoriae M. in gratia revelationum tunc nominatissinam et reverentissimam, humiliter supplicans quatenus super his praescriptis donis Dominum consuleret, non quasi dubia volens super acceptis certificari, sed pro tam gratuitis desiderans ad majorem gratitudinem provocari et in posterum confirmari, si quandoque nimietas indignitatis suae cogeret ipsam ad dubium declinare. Unde cum Domna M. secundum quod ab ea rogata fuerat, se ad consulendum Dominum dedisset in orationem, vidit Dominum Jesum sponsum floridum et delicatum, prae millibus Angelorum forma speciosum, viridibus vestimentis indutum quae interius aurei videbantur esse coloris; et istam pro qua orabat dextra sua delicata blande circumplectentem, ita quod latus ejus sinistrum, in qua parte cor jacet, quasi affixum erat aperturae amatorii vulneris sui; quem illa versa vice circumplecti videbatur retrorsum cum sua sinistra. Quod beata M. admirans scire desideravit quidnam haec visio sibi vellet. Cui Dominus [p. 49] ait: "Per virorem vestimentorum meorum quae interius aureo colore perornantur, scias significari quod operatio divinitatis meae tota viret et floret ex amore." Et replicans: "Tota viret et floret, inquit, in anima ista. Per hoc autem quod cor ejus vulneri lateris mei vides applicatum, nota quod sic adaptavi mihi cor ipsius, quod singulis horis potest directe suscipere influxum divinitatis meae." Tunc illa requisivit dicens: "Numquid, Domine mi, huic electae tuae dedisti talia dona ut secure possit quosque ad se venientes pro requirendis quibuslibet expedire in veritate tuae cognitionis, et in hoc omnes quaerentes per eam verae salutis subsidium sunt inventuri, sicut ipsi dignatus es polliceri per verba illa quae ipsa mihi causa humilitatis pro sui instructione exposuit?" Ad quod Dominus valde benigne sic respondit: "Ego certe his privilegiis specialibus eam insignivi ut omne quod aliquis sperare potest se per ipsam posse accipere indubitanter obtineat et quemcumque ipsa communionis judicat dignum, misericordia mea nunquam reputabit indignum; imo si quem ipsa ad communionem instigat, ipse a me affectuosius respicietur et quod secundum meam divinam discretionem ipsa singulorum requirentium defectus graviores seu leviores reputabit et judicabit. Et quia tres sunt qui testimonium in coelo perhibent, scilicet Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, per tria semper debet horum testimonium comprobare: primo scilicet, si cum loquitur alicui sentiat interius impellentem spiritum. Secundo, si illum cum quo loquitur videt dolere vel etiam velle dolere pro defectu suo. Tertio, si considerat illum habere bonam voluntatem. Ubi enim haec tria considerat, secure absque omni dubio quodcumque sentit respondeat, quia ego certe omnia tenebo rata quaecumque ipsa alicui spopondit de mea pietate." Et adjecit Dominus: "Quotiescumque voluerit alicui loqui, prius trahens gemitum per ipsum intrahat sibi [p. 50] divini Cordis mei aspirationem et quidquid tunc loquitur indubitanter certum habebitur, quia nec ipsa nec audientes nullatenus falli possunt, quin divini Cordis mei secretum in verbo ipsius innotescat." Et adjecit Dominus: "Verborum tuorum fidele testimonium conservet: quod si post moram diuturni temporis senserit sibi aliquantulum acceptam gratiam tepescere ex diversis occupationibus, sicut fieri consuevit, non tamen diffidat, quia dona praedictorum privilegiorum ego in ea firma conservabo indubitanter omnibus diebus vitae suae."