Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Et cum interrogaret Dominum si ista ex hoc aliquam culpam contraheret, vel unde esset quod omnibus horis festinaret perficere si quid tunc menti incideret et quod semper conscientiae ejus pro eodem esset orare, scribere, legere, proximos instruere, corripere sive consolari, Dominus respondit: "Ego Cor meum tam dignanter et tam inseparabiliter adjunxi animae ejus, quod unus spiritus mecum effecta in omnibus et prae omnibus sic voluntati meae concordat, sicut membra proprii corporis cum suo corde concordant, et sicut homo cogitans in corde suo: fac hoc, statim manus concordans commovebitur ad perficiendum; similiter cum cogitat: vide illud, statim oculi concordantes absque more aperiuntur: sic et ista mihi frequenter adest, me cooperante, ut singulis horis perficiat quod ego illa hora intendo; quia ego elegi eam sic ad inhabitandum, quod voluntas ejus, et per consequens opus bonae voluntatis ejus, est Cordi meo inhaerens, quasi pro dextra, cum qua operatur quod ego volo. Et intelligentia ipsius est mihi quasi pro oculo, dum intelligit in quo ego defector; et impetus spiritus ipsius est mihi quasi pro lingua, dum hoc spiritu impellente loquitur quod ego intendo. Et discretio ipsius est mihi quasi pro naribus, quia inclino aures misericordiae meae ad ea ad quae ipsa per pietatem compassionis flectitur; et intentio ipsius est mihi quasi pro pedibus, dum ipsa hoc intendit quod me sequi decet. Unde secundum impetum [p. 51] spiritus mei oportet eam festinare semper, ut ab uno expedite ad aliud pro instinctu meo parata inveniatur. Nec etiam eam aggravare potest in conscientia usuale neglectum, cum in alio voluntas mea sit suppleta."