Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Igitur in praedicta hora dum starem in medio dormitorii et secundum reverentiam Ordinis obvianti mihi seniori caput inclinatum erigerem, astantem mihi vidi juvenem amabilem et delicatum, quasi sedecim annorum, in tali forma qualem tunc juventus mea exoptasset exterioribus oculis meis placiturum. Qui vultu blando lenibusque verbis dixit mihi: Cito veniet salus tua; quare moerore consumeris? Numquid consiliarius [p. 60] non est tibi, quia innovavit te dolor (Responsorium I Dominicae II. Adventus)? Haec cum diceret, quamvis me corporaliter scirem in praedicto loco, tamen videbar mihi esse in choro, in angulo quo tepidam orationem facere consuevi, et ibi audivi sequentia verborum, scilicet: Salvabo te et liberabo te, noli timere. Quae cum audivi, vidi teneram dexteram et delicatam tenentem dexteram meam quasi haec verba pollicitando firmaret; et adjecit: "Cum inimicis meis terram lambisti et mel inter spines linxisti, tandem revertere ad me, et ego torrente voluptatis meae divinae inebriabo te," Quod cum diceret, respiciens vidi inter me et ilium, scilicet ad dexteram illius et sinistram meam, sepem tam infinitae longitudinis ut nec ante me nec post tergum finis longitudinis illius appareret. In summitate vero ejusdem sepis tam grandi strue spinarum videbatur communita ut nusquam mihi transitus pateret ad praedictum juvenem revertendi. Et cum hinc haesitans et desiderio aestuans et quasi deficiens starem, ipse repente absque omni difficultate apprehendens me levavit et juxta se statuit. Sed cum in manu illa, ex qua praedictum promissum recepi, recognoverim vulnerum illorum praeclara monilia quibus omnium irritantur chirographa; laudo, adoro, benedico et gratias ago, ut possum, sapienti misericordiae et misericordi sapientiae tuae; quia tu, creator et redemptor meus, tali modo cervicem meam indomitam suavi jugo tuo submittere conabaris, conficiens temperantisime potionem invalitudini meae congruentem. Nam ex tunc nova spiritus hilaritate serenata in suaveolentia unguentorum tuorum procedere coepi, ut et ego jugum tuum suave et onus tuum leve reputarem, quod paulo ante velut importabile judicavi. [p. 61]