Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Et cum disponerem laborare hoc perficiendum in festo dominicae Annuntiationis sanctae Mariae, quando humanam naturam in utero virginali tibi desponsaveras, tu qui antequam invoceris dicis: ecce adsum, anticipasti diem ilium praeveniendo me indignissimam in benedictionibus dulcedinis in vigilia praedicti festi, dum propter diem dominicam Capitulum fieret post matutinas. Quali modo me tunc visitaveris Oriens ex alto per viscera pietatis et dulcedinis tuae cum nullis litteris valeam commendare, da, dator munerum, da mihi proinde immolare hostiam jubilationis in ara cordis [p. 62] mei, ut obtineam ex voto me et omnes electos tuos frequenter experiri dulcem unionem et unientem dulcedinem quae mihi ante illam horam satis incognita fuit. Recognoscens namque qualitatem vitae meae tam praecedentis quam subsequentis, in vera veritate profiteor esse gratiam quae tam gratis et tam demeritae donata est. Donabas enim me ex tunc clariore luce cognitionis tuae in qua semper magis alliciebat me suavis amor tuae amicabilitatis quam unquam correxerit me poena mihi debita severitatis. Sed tamen non recordor me fruitionem talium habuisse extra dies illos in quibus me ad delicias regalis mensae tuae vocabas. Et utrum hoc tua sapiens providentia ordinaverit, seu mea studiosa negligentia effecerit, non mihi liquido constat.