Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gertrud von Helfta
Legatus Divinae Pietatis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[5] O aeternale solstitium, mansio secura, locus totum [p. 76] continens quod delectat, paradisus perennium deliciarum praeterfluens rivis inaestimabilium voluptatum, alliciens florigera vernantia omnigenarum amoenitatum, demulcens suavi sono, imo suaviter afficientis melodiae intellectualium musicorum, reficiens odorifero spiramine vitalium aromatum, inebrians resolventi dulcedine internorum saporum, immutans mira blanditate secretorum amplexuum! O ter felix, quater beatus, et, si dici potest, centupliciter sanctus, qui gratia ductrice promotus, innocens manibus et mundo corde purisque labiis illic meruerit appropinquare! O quid videt, quid audit, quid olfacit, quid gustat, quid sentit! Sed quid inde balbutire conatur mea impeditior lingua, quae quamvis divina favente benevolentia sim admissa, calle tamen propriorum vitiorum sive negligentiarum, quasi denso corio undique circumducta, nihil verisimile apprehendere valebam; cum etsi omnis angelica et humana possibilitas in unam dignitatis conferretur scientiam, ad plenum nequaquam formare sufficeret vel unicum verbum quo tantae excellentiae supereminentiam vel in minimo digne attingere posset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL