Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gertrud von Helfta
Legatus Divinae Pietatis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[2] Cum autem placuit ei qui eam segregatam ab utero matris a vixque ablactatam in triclinium monastici Ordinis provexit , vocare quoque per gratiam suam de exterioribus ad interiora, et de corporalibus exercitiis ad studia spiritualia, evidenti revelatione hoc perfecit ut in consequentibus patebit. Unde et tunc recognovit se longe fuisse a Deo in regione dissimilitudinis, dum studiis liberalibus nimis inhaerendo, neglexisset usque ad tempus illud mentis aciem lumini spiritualis intelligentiae adaptare, atque humanae sapientiae delectationi avidius adhaerendo, verae sapientiae gustu suavissimo se privasset. Coeperunt ipsi tunc repente vilescere omnia exteriora, et hoc merito, quia tunc introduxit eam Dominus in locum exultationis et laetitiae, in montem Sion, hoc est, speculationem sui, ubi exuens eam veterem hominem cum actibus suis, induit eam novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Unde exhinc de grammatica facta theologa omnes libros divinae paginae quoscumque habere vel acquirere potuit infastidibiliter ruminans, cophinum cordis sui crebro utilioribus et mellitis Scripturae sacrae eloquiis impletis usque ad summum replebat, ita ut semper praesto sibi esset sermo divinus et aedificatorius; unde quoslibet ad se venientes posset satis convenienter expedire, atque cuilibet errori tam congruis sacrae Scripturae testimoniis obviare, quod a nullo penitus posset confutari. Itaque nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabili et delectatione praesuavi sedulo insistere divinae contemplationi, sive Scripturae sacrae perscrutationi , quae videbantur sibi esse favus mellis in ore, melos organicum in aure, jubilusque spiritualis in corde. Unde etiam quaeque obscura infirmioribus intellectibus plana et perlucida faciens, quamplures libros omni suavitate plenos [p. 9] de dictis Sanctorum more columbino triticum recolligentis, compilavit et conscripsit ad utilitatem communem omnium in ipsis legere cupientium. Composuit etiam plures orationes favo mellis dulciores et alia multa aedificatoria documenta spiritualium exercitationum [i.e. Exercitia spiritualia], stylo tam decenti quod nulli magistrorum refutare congruit, quin delectetur in convenientia illius tamque mellitis sacrae Scripturae eloquiis condita, quod nullum theologorum sive devotorum decet ea fastidire. Unde sine omni contradictione attribuendum est dono spiritualis gratiae. Sed tamen quamvis aliqua supradictorum in hominibus corporaliter laudari soleant, cum Scriptura dicat in libro Sapientiae: "Fallax est gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur" (Prov 31:30), adjungamus etiam quae merito sunt magnificanda.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL