Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Unde gravata in memetipsa pertractare coepi quam difficile vel etiam impossibile mihi foret talem invenire sensum sive verba, quibus sine scandalo ad humanum intellectum saepe dicta produci possent. Tali pusillanimitati praevalenter Dominus consulens copiosissimum quemdam imbrem super animam meam effundere videbatur, ex cujus impetuoso descensu ego vilis homuncio, tam novella et tenera plantatio depressa succumbens nihil mihi imbibere potui ad profectum, exceptis quibusdam valde ponderosis verbis ad quae nequaquam sensuum intellectu pertingere praevalebam. Unde magis gravata requisivi quid ex talibus posset provenire. Quod gravamen benigna pietas tua, Deus meus, assueta tibi blanditate allevians his verbis animam meam refecit: "Ex quo inutilis tibi videtur fluctuum illorum inundatio, ecce nunc divino Cordi meo te applicabo, ut in te leniter suaviterque tibi alternatis vicibus influam pro modulo tuae capacitatis."