Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Vice igitur quadam, dum communicatura Missae interessem et te mira dignatione adesse sentirem, hac similitudine usus es ad meam instructionem, ut scilicet ad instar sitientis, refectionem potus a me expeteres. Quod cum ego mihi deesse querularer nec usque vel guttulam extrahere possem finaliter probassem, videbatur mihi quasi manibus tuis calix aureus [p. 81] porrigi; quem cum accepissem, subito ex suaviflua liquefactione cordis mei erumpebat impetus ferventium lacrymarum. Inter quae ad sinistram manum meam astitit quidam despicabilis, clam imponens manui meae quoddam venenatum et amarum, et ut illo injecto merum calicis inficerem compulit latenter sed vehementer; et mox tam ingens motus vanae gloriae secutus est, ut liquido daretur intelligi qua fraude hostis antiquus donis tuis invidendo nobis adversatur.