Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[2] Grates tibi, amator hominum, quod hoc modo aliquoties me ad patientiam allexisti; sed heu! et millesies heu! quod parum et raro tibi consensi, imo nihil ut jure debuissem. Tu scis, Domine, super hoc dolorem et confusionem ac dejectionem spiritus mei et desiderium cordis mei, ut defectus meus alias tibi suppleatur. Item cum mihi aliquando communicaturae inter Missam copiam tui liberalius indulsisses et ego niterer investigare quid praevalerem quo tibi tantae vicissitudinem dignationis saltem ex parte rependere possem, tu instructor sapientissime, proposuisti mihi illud Apostolicum: "Optabam ego ipse anathema esse pro [p. 86] fratribus meis" (Rom 9:3). Et cum usque ad instans, te inducente, scivissem animae mansionem in corde constare, ostendisti mihi tunc etiam in cerebro mansionem ipsius; quod postea, fateor, testante scriptura cognovi, licet antea nescierim; et dixisti hoc esse magnum si anima, relicta dulcedine fruitionis cordis causa tui, corporalibus sensibus regendis invigilaret, ac operibus charitatis insudaret et ad proximorum salutem.