Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gertrud von Helfta
Legatus Divinae Pietatis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[6] Gratias tibi, creator siderum, vestitor coelestium luminarium, diversorumque vernantium florum, quod quamvis bonorum meorum non egeas, tamen, ad instructionem meam, post haec, die sancto Purificationis expetivisti a me ut vestirem te infantulum antequam in templum introducereris, et hoc idem ex occulto thesaurario divinae aspirationis, taliter persuasisti mihi perficiendum. Igitur cum omni quo possem studio extollere niterer mundissimae humanitatis tuae immaculatam innocentiam tam integra et fideli devotione, quod si ego in persona propria habere possem omnem gloriam, debite tuae benignissimae innocentiae libentissime abdicarem, ut te in tua innocentia redderem laudabiliorem. Unde ex tali intentione mea, tu cujus omnipotentia vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, videbaris veste candida in forma infantuli vestiri. Simili etiam devotione cum abyssum tuae humilitatis pertractarem, videbaris mihi desuper viridi tunica indui in signum quod florida gratia tua semper viret, nec aliquando arescit in valle humilitatis. Praedicto deinde modo cum recolerem incentivum quod te ad omnia facta [p. 90] tua coegit, purpureo amictu circumdabaris ad ostendendum quod vere regalis vestis sit charitas sine qua nullus regnum intrat coeleste. Cum vero in gloriosa matre tua easdem supradictas virtutes pro meo modulo commendarem, ipsa etiam simili modo videbatur vestiri. Et cum eadem benedicta Virgo, florens rosa sine spina candensque lilium sine macula, abundet imo superabundet floribus omnigenarum virtutum, ut per ipsam nostra ditetur inopia, sit pro nobis, quaesumus, perpetua interventrix .




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL