Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[4] O quid amplius dicam de ista, ut ita dicam, dulcissima visione? quia ut verum fateor secundum quod mihi videtur, omnium linguarum eloquentia per omnes dies vitae meae mihi hunc praeclarum modum videndi te, etiam in coelesti gloria, nunquam persuasisset, si dignatio tua, Deus meus, unica salus animae meae, per experientiam me ad illam non induxisset. Hoc tamen dicere me delectat, quod si est in divinis sicut in humanis, quod scilicet virtus oculi tui in tantum excedit istam visionem, sicut ego aestimo, vere dico, nisi divina virtus contineret, nunquam permitteret animam in corpore manere, cui hoc vel momentaliter indultum fuerit; quamvis non ignorem inscrutabilem omnipotentiam tuam ex abundantia pietatis, tam visionem quam etiam amplexum et [p. 102] osculum cum caeteris amatoriis exhibitionibus pro loco, pro tempore et pro persona, te solitum congruentissime temperare, cum saepius experta sum (pro quo tibi gratiarum actiones in unione mutui amoris semper venerandae Trinitatis persolvo) dignationem persuavissimi osculi tui, in tantum quod quandoque sedenti mihi et intendenti tibi in intimis, et legenti horas canonicas, seu vigilias pro defunctis, saepe inter unum psalmum decies vel pluries praedulce osculum infixisti ori meo, osculum quod etiam omne aromaticum excedit et mellis poculum, et etiam multoties tuum amicissimum adverterim in me respectum ac strictissimum persenserim amplexum in anima mea. Et haec omnia quamvis mirae fuerint suavitatis, nunquam tamen, vere fateor, in aliquo talem virtutis effectum sum experta sicut in illo excellentissimo respectu de quo praedixi. Pro quo et etiam pro aliis, quorum effectum tu solus nosti, sit tibi exhibitio suavitatis illius quam in supercoelesti apotheca divinitatis supra omnem sensum praejucunde persona personae instillat.