Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[17] Cum igitur aurum colorum distinctionibus magis rutilet, et inter caeteros colores nigredo notabiliorem faciat distinctionem, propter sui ab auro dissimilitudinem, addo etiam quod meum est, scilicet ingratissimae conversationis meae [p. 110] nigredinem contra tam divine splendentem erga me beneficiorum numerositatem. Nam cum dare non posses alia dona quae te decerent, secundum tibi ingenitam regiam, imo divinam liberalitatem, ego etiam pro ingenita mihi rusticitate hoc aliter non suscepi, quam sicut decet vilissimam depravatricem. Et hoc idem naturalis tibi regia mansuetudo dissimulabat sic quod ideo nunquam minus mihi benefacere videbaris. Cum igitur tu cui in supercoelesti palatio paternae benignitatis suavis accubitus est, reclinatorium elegeris hospitari in meae paupertatis domicilio, ego degenerrima, incurialissima hospita negligenti studio tuo invigilare beneplacito curavi, quod ex naturali humanitate merito diligentiori cura respicere deberem aliquem leprosum, qui post multas illatas mihi injurias et molestias, ex necessitate ad hospitium meum declinasset.