Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[4] Et quia invisibilia et spiritualia nullatenus ad intellectum humanum aliter quam per rerum corporalium et visibilium similitudines exprimi non possunt, oportet ea humanis et corporeis imaginationibus adumbrare. Quod magister Hugo testatur sic in sermone de interiori homine, cap. xvi: "Divinae Scripturae, ut inferiorum speculationi alludant, et humanae fragilitati condescendant, res invisibiles per rerum visibilium formas describunt et earum memoriam per quamdam concupiscibilium specierum pulchritudinem mentibus nostris imprimunt. Hinc est quod nunc terram lacte et melle manantem, nunc flores, nunc odores nominant, nunc per cantus hominum, per concentus avium, coelestium gaudiorum harmoniam designant. Legite Apocalypsim Johannis et [p. 11] invenietis Jerusalem ornatam per aurum et argentum et margaritas et alias quasdam gemmas multipliciter descriptam; et scimus quidem quod horum nihil ibi est, ubi tamen omnino nihil deesse potest; talium enim ibi nihil est per speciem, ubi tamen totum est per similitudinem." Hucusque Hugo.