Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[3] Alia quaedam persona dum oraret pro ea et tam inaestimabiliter delicatum affectum Domini erga eam perpenderet, multum admirans dixit ad Dominum: "Et quid, o amor Deus, attendis in illa, quam sic magnificas in teipso, et erga [p. 15] quam dulciter apposuisti cor tuum? " Respondit Dominus: "Pietas mea gratuita cogit me, quae dono speciali perficit et continet in anima ejus quinque in quibus magis delector: scilicet veram puritatem ex continua influxione gratiae meae; veram humilitatem ex donorum meorum multiplicium magnitudine, quia quanto majora operor in ea, tanto plus ipsa ex cognitione propriae fragilitatis sese deprimit ad ima profundissimae humilitatis; veram benignitatem, qua omnium hominum salutem desiderat ad laudem meam; veram fidelitatem, per hoc quod omnia bona sua semper ad laudem meam cum integro affectu communicat totius universitatis saluti; et veram caritatem, qua me toto corde, tota anima, totisque viribus ardenter amat, et proximum sicut seipsum propter me." Hinc praetendit Dominus coram pectore suo monile splendidum, mirabiliter perornatum, quod in modum trifolii erat triangulum, dicens: "Istud in honore jugiter sponsae meae portabo; per cujus tres angulos haec tria omni coelesti coetui patebunt clare. In primo itaque refulget quod ipsa est proxima mea, quia nullus homo vivit in terris qui mihi sit proximior illa, pura intentione et bona voluntate. In secundo resplendet quod modo in terris ad nullam animam cum tanta delectatio ne sum inclinatus sicut ad illam. In tertio renitet quod nullus homo in terris est mihi fidelior illa, omnia dona collata ad laudem et gloriam meam affectuose reflectendo." Adjecitque Dominus: "Nusquam me affectuosius reperire poteris in terris quam in sacramento altaris, et per consequens in corde et anima hujus meae dilectricis, ad quam mirabili modo converti totum delectamentum mei divini Cordis."