Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[1] Qualiter etiam zelus animarum, Religionisque studium accenderit mentem ejus, tam verba quam facta ipsius evidentissimum perhibebant testimonium. Nam si quando aliquem defectum in aliquo proximorum cognoscens ipsum corrigi desiderabat, nec desiderii sui videbat effectum, hoc tanto pondere gravabat animam ejus, quod nullatenus [p. 23] consolari potuit, donec tam precibus a Domino quam etiam exhortationibus, sive per se, sive per alios, quos ad hoc inducere potuit, saltem aliquantam obtinuisset emendationem. Si vero aliquando, ut moris est humani, contigit aliquem quasi consolando, eam dicere ut non curaret de illo qui se non corrigeret, quia ipsemet proprium damnum luiturus esset, hoc tanto dolore retractabat, quod quasi gladius videbatur in intima sua penetrare, et dicebat se potius mortem eligere quam taliter super defectu eujusquam consolari, quod tunc primo experiri deberet, cum post mortem damnum sequeretur aeternum. Unde et quaecumque in Scripturis sanctis inveniebat utilia, si videbantur sensui minus intelligentium difficilia, latino mutato, stylo describebat planiori, quo legentibus fierent utiliora; et sic totam vitam suam a mane usque ad vesperum consumebat, nunc longa decurtando, nunc difficilia explanando, desiderabat laudem Dei et proximorum promovere salutem.