Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[3] Vice igitur quadam apparuit ei Dominus Jesus, prae filius hominum forma speciosus, stans et quasi humeris suis regalibus et delicatis domum quamdam maximam, quae velut in proximo casura super ilium apparebat acclinata, et ait Dominus ad eam: "Ecce quanto studio laboris domum meam dilectam scilicet mihi Religionem sustento, quae pene per totum mundum in proximo ruinam minatur, eo quod tam perpauci inveniuntur in toto mundo qui in ejusdem defensione vel promotione velint fideliter laborare, aut aliquid sustinere. Ergo, dilecta, respice in me et compatere lassitudini meae." Et adjecit Dominus: "Omnes qui in aliquo verbo vel facto promovent Religionem, tamquam columnis suppositis pondus gravaminis mei pro modulo suo mihi sublevant et mecum sustentant." Ex quibus verbis ista medullitus commota et ad compatiendum Domino Deo amatori suo ardentius provocata, summo conatu laborare coepit in Religionis promotione, quandoque ultra vires laborans in rigore Ordinis causa boni exempli. Cum vero per aliquot tempora in hac exercitatione fideliter laborasset, benignus Dominus ultra non ferens dilectae suae laborem, sed volens ipsam intrahere ad suavioris contemplationis quietem, qua tamen, ipsa detrimante, per talem, ut praedixi, exercitationem minime fuerat fraudata, per plures sibi familiares notificavit illi ut jam a tali labore quiesceret, et ipsi soli amatori suo tota deinceps devotione vacaret. Quod ipsa multum adtemptans, avida mentis alacritate otio contemplationis se totam contulit, illi intimorum suorum intimo unice intenta suavi mentis alacritate, quem e converso singulariter sensit totum sibi intentum tam efficaci gratiae suae infusione.