Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gertrud von Helfta Legatus Divinae Pietatis IntraText CT - Text |
[3] In testimonium ergo praedictae virtutis inserere libet quod percepi a quadam fide digna persona. Quae cum desideraret a Domino ut per eam aliquid dignaretur huic electae suae, quae in hoc libro commendatur, demandare, Dominus respondit: "Dicas illi ex parte mea: pulchra et amoenosa." Quod cum illa non intelligeret et iterum idem a Domino desideraret hoc idem etiam secundo, tertio, similiter idem responsum accepit. Tunc valde admirans ait: "Edissere mihi, amantissime Deus, intellectum verborum istorum." Et Dominus illi: "Dic illi ut complaceat mihi ex pulchritudine interioris decoris, quia tantus puritatis et incommutabilis divinitatis meae fulgor incomprehensibili decore perlustrat animam ejus. Item quod complaceat mihi ex speciali amoenositate virtutum quia praejucunda vernantia deificatae humanitatis meae immarcessibili vivacitate floret in omnibus operibus ejus."