| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Heloisa Epistola ad Abaelardum I IntraText CT - Text |
domino suo, immo patri; coniugi suo, immo fratri; ancilla sua, immo filia; ipsius uxor, immo soror, Abaelardo Heloisa.
missam ad amicum pro consolatione epistulam,
dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. quam ex ipsa statim
tituli fronte vestram esse considerans, tanto ardentius eam cepi legere quanto
scriptorem ipsum carius amplector, ut cuius rem perdidi verbis saltem tanquam
eius quadam imagine recreer.
erant, memini, huius epistulae fere omnia felle et absinthio
plena, quae scilicet nostrae conversionis miserabilem historiam et tuas, unice,
cruces assiduas referebant.
complevisti re vera in epistula illa quod in exordio eius
amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel
parvas reputaret; ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te
persecutionibus, deinde in corpus tuum summae proditionis iniuria, ad
condiscipulorum quoque tuorum Alberici videlicet Remensis et Lotulfi Lombardi
exsecrabilem invidiam et infestationem nimiam stilum contulisti. quorum quidem
suggestionibus quid de glorioso illo theologiae tuae opere, quid de te ipso
quasi in carcere damnato actum sit non praetermisisti. inde ad abbatis tui
fratrumque falsorum machinationem accessisti et detractiones illas tibi
gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum a praedictis aemulis in te
commotas, atque ad scandalum plerisque subhortum de nomine Paracliti oratorio
praeter consuetudinem imposito. Denique
ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persecutiones crudelissimi
scilicet illius exactoris et pessimorum, quos filios nominas, monachorum
profectus, miserabilem historiam comsummasti.
quae cum siccis oculis neminem vel legere vel audire posse
aestimem, tanto dolores meos amplius renovarunt quanto diligentius singula
expresserunt, et eo magis auxerunt quo in te adhuc pericula crescere retulisti;
ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et cottidie ultimos illos de
nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent. per
ipsum itaque qui te sibi adhuc quoquo modo protegit Christum obsecramus,
quatinus ancillulas ipsius et tuas crebris litteris de his in quibus adhuc
auctuas naufragiis certificare digneris, ut nos saltem, quae tibi sole
remansimus, doloris vel gaudii participes habeas.
solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui
condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur sive
defertur. quod si paululum haec tempestas quieverit, tanto amplius maturandae
sunt litterae quanto sunt iocundiores futurae. de quibuscunque autem nobis
scribas non parvum nobis remedium conferes, hoc saltem uno quod te nostri
memorem esse monstrabis. quam iocundae vero sint absentium litterae amicorum,
ipse nos exemplo proprio Seneca docet, ad amicum Lucilium quodam loco sic
scribens: «quod frequenter mihi scribis, gratias ago: nam quo uno modo potes,
te mihi ostendis. numquam epistulam tuam accipio, quin protinus una simus. si
imagines nobis amicorum absentium iocundae sunt, quae memoriam renovant et
desiderium absentiae falso atque inani solatio levant, quanto iocundiores sunt
litterae, quae amici absentis veras notas afferunt?» Deo autem gratias, quod hoc
saltem modo praesentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla
difficultate praepediris, nulla, obsecro, negligentia retarderis.
scripsisti ad amicum prolixae consolationem epistulae, et pro
adversitatibus quidem suis, sed de tuis; quas videlicet tuas diligenter
commemorans, cum eius intenderes consolationi, nostrae plurimum addidisti
desolationi, et dum eius mederi vulneribus cuperes, nova quaedam nobis vulnera
doloris inflixisti et priora auxisti.
sana, obsecro, ipsa quae fecisti, qui quae alii fecerunt
curare satagis. morem quidem amico et socio gessisti et tam amicitiae quam
societatis debitum persolvisti, sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas
non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari,
vel si quod dulcius et sanctius vocabulum potest excogitari. quanto autem
debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut
quasi dubium comprobetur: et si omnes taceant, res ipsa clamat. huius quippe
loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus
huius congregationis aediflicator. nihil hic super alienumedificasti
fundamentum. totum quod hic est, tua creatio est. solitudo haec feris tantum
sive latronibus vacans nullam hominum habitationem noverat, nullam domum
habuerat. in ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec
nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum et Spiritus Sancti proprium
dedicasti templum. nihil ad hoc aedificandum ex regum vel principum opibus
intulisti, cum plurima posses et maxima, ut quicquid fieret tibi soli posset
ascribi. clerici sive scholares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes
omnia ministrabant necessaria; et qui de beneficiis vivebant ecclesiasticis nec
oblationes facere noverant sed suscipere, et qui manus ad suscipiendum non ad
dandum habuerant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni
fiebant.
tua itaque, vere tua haec est proprie in sancto proposito
novella plantatio, cuius adhuc teneris maxime plantis frequens ut profitiant
neccessaria est irrigatio. satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est haec
plantatio et infirma, etiamsi non esset nova. unde diligentiorem culturam
exigit et frequentiorem, iuxta illud apostoli: «ego plantavi, Apollo rigavit,
Deus autem incrementum dedit.» plantaverat apostolus atque fundaverat in fide
per praedicationis suae doctrinam Corinthios, quibus scribebat. rigaverat post
modum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis
incrementum virtutum divina largita est gratia. vitis alienae vineam, quam non
plantasti, in amaritudinem tibi conversam admonitionibus saepe cassis et sacris
frustra sermonibus excolis. quid tuae debeas attende, qui sic curam impendis
alienae. doces et admones rebelles, nec proficis; frustra ante porcos divini
eloquii margaritas spargis. qui obstinatis tanta impendis, quid oboedientibus
debeas considera; qui tanta hostibus largiris,quid filiabus debeas meditare;
atque, ut ceteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito pensa, ut quod
devotis communiter debes feminis, unice tuae devotius solvas.
quot autem et quantos tractatus in doctrina vel exhortatione
seu etiam consolatione sanctarum feminarum sancti patres consumaverint, et
quanta eas diligentia composuerint, tua melius excellentia quam nostra parvitas
novit. unde non mediocri admiratione nostrae tenera conversationis initia tua
iam dudum oblivio movit, quod nec reverentia Dei nec amore nostri nec sanctorum
patrum exemplis admonitus fluctuantem me et iam diutino merore confectam, vel
sermone praesentem, vel epistula absentem consolari temptaveris; cui quidem tanto
te maiore debito noveris obligatum quanto te amplius nuptialis foedere
sacramenti constat esse astrictum et eo te magis mihi obnoxium quo te semper,
ut omnibus patet, immoderato amore complexa sum.
nosti, carissime, noverunt omnes quanta in te amiserim et
quam miserabili casu summa et ubique nota proditio me ipsam quoque mihi tecum
abstulerit, ut incomparabiliter maior sit dolor ex amissionis modo quam ex
damno. quo vero maior est dolendi causa, maiora sunt consolationis adhibenda remedia;
non utique ab alio, sed a te ipso, ut, qui solus es in causa dolendi, solus sis
in gratia consolandi. solus quippe es qui me contristare, qui me letificare seu
consolari valeas, et solus es qui plurimum id mihi debeas et nunc maxime cum
universaque iusseris in tantum impleverim ut cum te in aliquo offendere non
possem, me ipsam pro iussu tuo perdere sustinerem.
et quod maius est dictuque mirabile, in tantam versus est
amor insaniam ut quod solum appetebat, hoc ipse sibi sine spe recuperationis
auferret, cum ad tuam statim iussionem tam habitum ipsa quam animum immutarem,
ut te tam corporis mei quam animi unicum possessorem ostenderem. nihil umquam -
Deus scit - in te nisi te requisivi: te pure, non tua concupiscens. non
matrimonii foedera, non dotes aliquas expectavi, non denique meas voluptates
aut voluntates, sed tuas, sicut ipse nosti, adimplere studui. et si uxoris
nomen sanctius ac validius videretur, dulcius mihi semper extitit amicae
vocabulum aut, si non indigneris, concubinae vel scorti; ut, quo me videlicet
pro te amplius humiliarem, ampliorem apud te consequerer gratiam, et sic etiam
excellentiae tuae gloriam minus laederem. quod et tu ipse tui gratia oblitus
penitus non fuisti in ea quam supra memini ad amicum epistula pro consolatione
directa, ubi et rationes nonnullas quibus te a coniugio nostro et infaustis
thalamis revocare conabar exponere non es dedignatus, sed plerisque tacitis
quibus amorem coniugio,libertatem vinculo praeferebam. Deum testem invoco, si
me Augustus universo praesidens mundo matrimonii honore dignaretur, totumque
mihi orbem confirmaret in perpetuo possidendum, carius mihi et dignius
videretur tua dici meretrix quam illius imperatrix.
non enim quo quisque ditior sive potentior, ideo et melior:
fortunae illud est, hoc virtutis. nec se minime venalem aestimet esse quae
libentius ditiori quam pauperi nubit et plus in marito sua quam ipsum
concupiscit. certe quamcunque ad nuptias haec concupiscentia ducit, merces ei
potius quam gratia debetur. certum quippe est eam res ipsas non hominem sequi,
et se si posset velle prostituere ditiori, sicut inductio illa Aspasiae
philosophae apud Socraticum Aeschinem cum Xenophonte et uxore eius habita
manifeste convincit; quam quidem inductionem cum praedicta philosopha ad
reconciliandos invicem illos proposuisset, tali fine ipsam conclusit: «quare
nisi hoc peregeritis, ut neque vir melior, neque femina in terris lectior sit,
profecto semper id quod optimum putabitis esse multo maxime requiretis, ut et tu
maritus sis quam optime, et haec quam optimo viro nuptasit.»
sancta profecto haec et plusquam philosophica est sententia
ipsius potius sophiae quam philosophiae dicenda; sanctus hic error, et beata
fallatia in coniugatis, ut perfecta dilectio illaesa custodiat matrimonii
foedera non tam corporum continentia quam animorum pudicitia. at quod error
ceteris, veritas mihi manifesta contulerat, cum quod ille videlicet de suis
aestimarent maritis, hoc ego de te, hoc mundus universus non tam crederet quam
sciret, ut tanto verior in te, meus amor existeret quanto ab errore longius
absisteret.
quis etenim regum aut philosophorum tuam exaequare famam
poterat? quae te regio aut civitas seu villa videre non aestuabat? quis te,
rogo, in publicum procedentem conspicere non festinabat ac discedentem collo
erecto, oculis directis non insectabatur? quae coniugata, quae virgo non
concupiscebat absentem et non exardebat in praesentem? quae regina vel
praepotens femina gaudiis meis non invidebat vel thalamis?
duo autem, fateor, tibi specialiter inerant quibus feminarum
quarum libet animos statim allicere poteras, dictandi videlicet et cantandi
gratia, quae ceteros minime philosophos assecutos esse novimus. quibus quidem,
quasi ludo quodam laborem exercitii recreans philosophici, pleraque amatorio
metro vel rhythmo composita reliquisti carmina, quae prae nimia suavitate tam
dictaminis quam cantus saepius frequentata tuum in ore omnium nomen incessanter
tenebant, ut illiteratos etiam melodiae dulcedo tui non sineret immemores esse;
atque hinc maxime in amorem tui feminae suspirabant. et cum horum pars maxima
carminum nostros decantaret amores, multis me regionibus brevi tempore
nuntiavit et multarum in me feminarum accendit invidiam.
quod enim bonum animi vel corporis tuam non exornabat
adolescentiam? quam tunc mihi invidentem nunc tantis private deliciis compati
calamitas mea non compellat? quem vel quam, licet hostem primitus, debita
compassio mihi nunc non emolliat? quae plurimum nocens, plurimum, ut nosti, sum
innocens: non enim rei effectus, sed efficientis affectus in crimine est, nec
quae fiunt, sed quo animo fiunt, aequitas pensat. quem autem animum in te
semper habuerim, solus qui expertus es iudicare potes: tuo examini cuncta
committo, tuo per omnia cedo testimonio.
dic unum, si vales, cur post conversionem nostram, quam tu
solus facere decrevisti, in tantam tibi negligentiam atque oblivionem venerim
ut nec colloquio praesentis recreer nec absentis epistula consoler; dic,
inquam, si vales, aut ego quod sentio immo quod omnes suspicantur dicam.
concupiscentia te mihi potius quam amicitia sociavit, libidinis ardor potius
quam amor. ubi igitur quod desiderabas cessavit, quicquid propter hoc exhibebas
pariter evanuit. haec, dilectissime, non tam mea est quam omnium coniectura,
non tam specialis quam communis, non tam privata quam publica.
utinam mihi soli sic videretur, atque aliquos in excusationem
sui amor tuus inveniret per quos dolor meus paululum resideret; utinam
occasiones fingere possem, quibus te excusando mei quoquo modo tegerem
vilitatem.
attende, obsecro, quae requiro, et parva haec videris et tibi
facillima. dum tui praesentia fraudor, verborum saltem votis, quorum tibi copia
est, tuae mihi imaginis praesenta dulcedinem. frustrate in rebus daxilem
expecto, si in verbis avarum sustineo. nunc vero plurimum a te me promereri
credideram, cum omnia propter te compleverim, nunc in tuo maxime perseverans
obsequio; quam quidem iuvenculam ad monastice conversationis asperitatem non
religionis devotio, sed tua tantum pertraxit iussio; ubi si nihil a te
promerear, quam frustra laborem diiudica. nulla mihi super hoc merces
expectanda est a Deo, cuius adhuc amore nihil me constat egisse.
properantem te ad Deum secuta sum habitu, immo praecessi;
quasi enim memor uxoris Loth retro conversae, prius me sacris vestibus et
professione monastica quam te ipsum Deo mancipasti: in quo, fateor, uno minus
te de me confidere vehementer dolui atque erubui. aeque autem - Deus scit - ad
Vulcania loca te properantem praecedere vel sequi pro iussu tuo minime
dubitarem. non enim mecum animus meus, sed tecum erat; sed et nunc maxime, si
tecum non est, nusquam est: esse vero sine te nequaquam potest. sed ut tecum
bene sit, age, obsecro. bene autem tecum fuerit, si te propitium invenerit, si
gratiam referas pro gratia, modica pro magnis, verba pro rebus.
utinam, dilecte, tua de me dilectio minus confideret, ut
sollicitior esset! sed quo te amplius nunc securum reddidi, negligentiorem
sustineo. memento, obsecro, quae fecerim et quanta debeas attende. dum tecum
carnali fruerer voluptate, utrum id amore vel libidine agerem incertum pluribus
habebatur; nunc autem finis indicat quo id inchoaverim principio. omnes mihi
denique voluptates interdixi ut tuae parerem voluntati; nihil mihi reservavi,
nisi sic tuam nunc praecipue fieri.
quae vero tua sit iniquitas perpende, si merenti amplius
persolvis minus, immo nihil penitus, praesertim cum parvum sit quod exigeris et
tibi facillimum. per ipsum itaque cui te obtulisti Deum te obsecro ut quomodo
potes tuam mihi praesentiam reddas, consolationem videlicet mihi aliquam
rescribendo, hoc saltem pacto ut sic recreata divino alacrior vacem obsequio.
cum me ad turpes olim voluptates expeteres, crebris me epistulis visitabas,
frequenti carmine tuam in ore omnium Heloisam ponebas; me plateae omnes, me
domus singulae resonabant. quanto autem rectius me nunc in Deum, quam tunc in
libidinem excitares? perpende, obsecro, quae debes, attende quae postulo; et
longam epistulam brevi fine concludo:
vale, unice.