Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
Liber I
[Praefatio]
Cum, ut optime, mi Domine, nostis, iam pene annis duobus illatam a fratre
vestro persecutionem [sc. expeditionibus annorum 840 et 841] vos vestrique
haudquaquam meriti pateremini, antequam Cadhellonicam [Chalons sur Marne]
introissemus civitatem, praecepistis, ut res vestris temporibus gestas stili
officio memoriae traderem. Opportuna quidem placidaque res, fateor, fuerat
praecepta, si otium tanti negotii, ut digne exsequeretur, fuisset concessum;
nunc autem, si quod minus vel incultius, quam oportuerit pro rerum magnitudine,
huic operi inveneritis insertum, tanto facilior venia a vobis vestrisque mihi
debetur, quanto me nostis eodem turbine, quo et vos, dum hoc opus peregerim,
esse agitatum. Praeterire autem ea quae temporibus pii patris vestri gesta sunt,
disposueram; sed facilius cuilibet legenti altercationum vestrarum veritas
patebit, si quaedam quae suo in tempore contigisse novimus, summotenus
praelibavero. Avi quoque insuper vestri venerandam memoriam per omnia obmittere
ratum minime videtur; ac per hoc textus hinc sumat exordium.