Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

         2.

Heres autem tantae sublimitatis Lodhuwicus, filiorum eius iusto matrimonio susceptorum novissimus, ceteris decedentibus, successit. Qui ut pro certo patrem obisse comperit, Aquis [Aachen] ab Aquitania protinus venit; quo undique ad se venientem populum absque quolibet impedimento suae ditioni addixit, de ceteris qui sibi creduli videbantur deliberans. Initio quidem imperii suscepti pecuniam ingenti numero a patre relictam trifariam dividere iussit; et unam partem causa funeris expendit, duas vero inter se et sorores suas a patre iusto matrimonio susceptas divisit, quas et instanter a palatio ad sua monasteria abire praecepit. Fratres quoque adhuc tenera aetate, Drugonem, Hugonem et Teodericum, participes mensae effecit, quos et in palatio una secum nutriri praecepit; et Bernardo nepoti suo, filio Pippini, regnum Italiae concessit. [817] Qui quoniam ab eo paulo post defecit, capitur, et a Bertmundo, Lugdunensis [Lyon] provinciae praefecto, luminibus et vita pariter privatur. Hinc autem metuens, ne post dicti fratres, populo sollicitato, eadem facerent, ad conventum publicum eos venire praecepit, totondit, ac per monasteria sub libera custodia commendavit. [818] Quo peracto, filios suos iusto matrimonio iunxit, et universum imperium inter eos ita divisit, [821] ut Pippinus quidem Aquitaniam, Lodhuwicus autem Baioariam, Lodharius vero post discessum eius universum imperium haberet; cui et una secum imperatoris nomen habere concessit. Interea Irmengardis, regina materque illorum, decessit, ac paulo post Lodhuwicus imperator Iudith in matrimonium sumpsit [819], ex qua Karolus creatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL