Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

Per idem tempus Aquitania Pippino dempta Karolo datur, et in eius obsequio primatus populi, qui cum patre sentiebat, iurat. [833] Quod quidem hi quos supra rettulimus, graviter ferentes, ut res publica inutiliter tractaretur, divulgant, populumque quasi ad iustum regimen sollicitant; Walanem, Elisachar, Mathfridum, ceterosque qui in exilium retrusi fuerant custodia emittunt; Lodharium, ut rem publicam invadat, compellunt: insuper autem et Gregorium Romanae summae sedis pontificem, ut sua auctoritate liberius quod cupiebant perficere possent, sub eadem specie magnis precibus in supplementum suae voluntatis assumunt. Quamobrem imperator una cum omni quod habebat imperio, tres reges filiique eius adversus eum cum ingenti exercitu, insuper papa Gregorius cum omni comitatu Romano Elisatiam confluunt, iuxtaque montem Siguualdi castra ponunt, ac variis affectionibus populum, ut a patre deficeret, filii compellunt. Novissime quibusdam fuga lapsis, cum perpaucis pater capitur; uxor ab eo dempta, in Langobardiam exilio mittitur, ac Karolus una cum patre sub magna custodia servatur. Gregorius siquidem papa, itineris poenitudine correptus, tardius quam vellet Romam revertitur. Et Lodharius quidem iterum eo tenore imperium adeptum, quod iniuste tam facile iterato obtinuit, iterato facilius iuste amisit. Nam Pippinus et Lodhuwicus, videntes quod Lodharius universum imperium sibi vindicare illosque deteriores efficere vellet, graviter ferebant; insuper autem, dum Huc, |653|Lambertus, atque Mathfridus, [833] quis illorum secundus post Lodharium in imperio haberetur, ambigerent, dissedere [i.e. dissidere] coeperunt, et quoniam quisque eorum propria quaerebat, rem publicam penitus neglegebant. Quod quidem populus cernens, molestus erat. Occurrebat insuper etiam filiis verecundia et poenitudo, quod patrem bis honore privaverant, universae plebi, quod bis imperatorem dimiserant, ac per hoc hinc inde in restitutione eius consentiunt, [834] et undique ad sanctum Dyonisium [Saint-Denis], ubi tunc Lodharius patrem et Karolum servabat, affluere contendunt. Cernens Lodharius praedictam animositatem vires suas excedere, antequam conveniant arma sumit, patrem et Karolum dimittit, itinereque arrepto Viennam petit. Plebs autem non modica, quae praesens erat, et iam iamque Lodhario pro patre vim inferre volebat, rege recepto basilicam sancti Dyonisii una cum episcopis et omni clero confluunt, laudes Deo devote referunt, coronam et arma regi suo imponunt, et ad cetera deliberaturi contendunt. Lodharium pater persequi distulit, sed legatos, qui eum citra Alpes festinare iuberent, post illum direxit; Pippinum ad se venientem benigne excepit, gratias in eo quod pro sua restitutione laboraverat egit, ac reverti eum in Aquitaniam, uti petiverat, permisit. Hinc inde fideles, qui evaserant et rem publicam regere consueverant confluunt; cum quibus itinere arrepto, Aquis gematum [i.e. hiematum] petit, tandemque Lodhuwicum venientem gratanter excepit; quem et una secum causa praesidii esse praecepit. Interea hi qui Iudith in Italia servabant, audientes quod Lodharius fugam inierat et pater imperium regebat, arrepta Iudith fugam ineunt, Aquis prospere perveniunt, gratum munus imperatori deferunt. Verumtamen haud est thoro regio recepta, donec se criminibus obiectis innoxiam, quia criminator deerat, sacramento una cum propinquis coram plebe effecit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL