Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

Per idem tempus Mathfridus et Lantbertus, ceterique a parte Lodharii poenes marcam Brittanicam morabantur. Ad quos pellendos missus est Uodo et omnes inter Sequanam [Seine] et Ligerem [Loire] degentes; qui manu valida collecta, hinc atque inde convenerunt. Et hos quidem paucitas, ac per hoc summa necessitas, unanimes effecit; Uodonem autem et suos maxima multitudo securos, discordes et inordinatos reddidit. Quapropter, praelio commisso, fugerunt. Cecidit Uodo et Odo, Vivianus, Fulbertus, ac plebis innumera multitudo. Quod quidem citato cursu victores Lodhario notantes, mandant ut quantotius posset, illis cum exercitu occurrat. Qui libenter paruit, et Cavillonum, collecta manu valida, venit, civitatem obsidione cinxit, praeliando triduum obsedit, et tandem urbem captam una cum ecclesiis incendit. Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi praecepit, Gozhelmum et Senilam capite punivit; Warino autem vitam donavit, et ut se deinceps pro viribus iuvaret, iureiurando constrinxit. Hinc autem Lodharius et sui, duobus praeliis feliciter gestis, magnanimes effecti, universum imperium perfacile invadere sperantes, ad cetera deliberaturi Aurelianensem urbem [Orléans] petunt. Quod pater audiens, e Francia manu valida collecta, insuper Lodhuwico filio suo cum universis qui trans Renum morabantur in auxilium sibi assumpto, tantum facinus a filio in imperium commissum vindicaturus perrexit. Lodharius quoque, eadem spe qua Francos abducere consuerat animatus, ire obvius ratum duxit; ac per hoc hinc inde confluunt, supraque fluvium iuxta villam quae Calviacus dicitur castra ponunt. Sed Franci, eo quod imperatorem bis reliquerant poenitudine correpti, et ut deinde tale quid committerent turpe iudicantes, ad defectionem impelli dedignati sunt; quamobrem cum nec fugae nec praelii locum videret, ea pactione novissime praelium diremit, ut infra dies statutos Alpibus excederet, ac deinceps sine patris iussione fines Franciae ingredi non praesumeret, et extra patris voluntatem in eius imperio deinceps nihil moliri temptaret. Quod et ita se et suos servaturos, tam is quam et sui sacramento firmaverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL