Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

His ita compositis, pater, uti et cum quibus consueverat, imperium regebat. [837] Videns autem, quod populus nullo modo diebus vitae suae illum relinquere, uti consueverat, vellet, conventu Aquis hieme indicto, portionem regni his terminis notatam Karolo dedit. Id est a mari per fines Saxoniae usque ad fines Ribuariorum totam Frisiam, et per fines Ribuariorum comitatus Moilla, Haettra, Hammolant, Ma-|654|sagouwi; [837] deinde vero quicquid inter Mosam [Maas] et Sequanam usque Burgundiam una cum Viridunense consistit, et de Burgundia Tullensem, Odornensem, Bedensem, Blesensem, Pertensem, utrosque Barrenses, Brionensem, Tricasinum, Autisioderensem, Senonicum, Wastinensem, Milidunensem, Stampensem, Castraensem, Parisiacum; et deinde per Sequanam usque in mare Oceanum et per ipsum mare usque in Frisiam, omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fiscos, et omnia infra praedictos fines consistentia cum omnibus ad se pertinentibus, in quacumque regione consistebant et sui iuris esse videbantur, una cum auctoritate divina atque paterna praefato filio suo Karolo dedit, firmumque ut permaneret, Dei omnipotentis clementiam exoravit. Hilduinus autem abbas ecclesiae sancti Dyonisii, et Gerardus comes Parisius civitatis, ceterique omnes praedictos fines inhabitantes, convenerunt fidemque sacramento Karolo firmaverunt. [838] Quod quidem Lotharius et Lodhuwicus audientes, graviter ferebant; unde et colloquium indixerunt. Ad quod venientes, cum nihil ex his indignari se posse viderent, callide dissimulantes quippiam se contra patris voluntatem moliri velle, discesserunt: verumtamen ob id colloquium commotio non modica exorta est; sed facile quievit. Hinc autem Carisiacum mediante Septembrio venit, seditionemque quamdam similiter perfacile sedavit, ac praefato Karolo arma et coronam, necnon et quandam portionem regni inter Sequanam et Ligerem dedit, Pippinum ac Karolum, ut videbatur, unanimes effecit, ac deinde Pippinum in Aquitaniam abire cum gratia permisit; Karolum vero in partem regni quam illi dederat, direxit. Quo veniens, omnes hos fines inhabitantes ad illum venerunt, et fidem sacramento commendati eidem firmaverunt. Eodem tempore nuntiatur, quod Lodhuwicus a patre suo descivisset, et quicquid trans Renum regni continebatur, sibi vindicare vellet; quod pater eius audiens, indicto conventu Magonciacum [Mainz] venit, ac traiecto exercitu, fugere illum in Baioariam compulit. Post Aquis [Aachen] exultans rediit, quoniam quocumque se verterat, nutu divino victor erat. Veruntamen ingruente senili aetate, et propter varias afflictiones poene decrepita imminente, mater ac primores populi qui in voluntate patris pro Karolo laboraverant, metuentes, si infectis rebus decederet, odia fratrum usque ad internitionem sibi insurgere, ratum duxerunt, ut quemlibet e filiis pater in supplementum sibi assumeret, et si post discessum eius ceteri concordes esse nollent, saltem hi duo unanimes effecti, valerent resistere invidorum factioni. Cumque necessitate instante, ac per hoc assiduis meditationibus in hac electione versarentur, universorum sententia consensit, si Lodharius certum se in hoc negotio praebere vellet, cum eo foedus iniri debere. Nam, uti praemissum est, idem olim patri matrique ac Karolo iuraverat, ut partem regni quam vellet pater eidem daret, et eandem se consentire et protegere illi contra omnes inimicos omnibus diebus vitae suae deberet. Quamobrem missos deligunt et in Italiam ad Lodharium mittunt, promittentes, si patris voluntatem deinceps erga Karolum conservare vellet, omnia quae in illum actenus deliquerat remitti, et omne regnum absque Baioaria inter illum et Karolum dividendum; quae quoniam Lodhario et suis rata videbantur, utraque ex parte sic velle ac sic se perficere iuraverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL