Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7.

Ergo ad urbem Vangionum [Worms], conventu indicto, convenerunt; [839] in quo Lodharius humillime ad pedes patris coram cunctis procidit, dicens: «Novi me coram Deo et te, domine pater, deliquisse: non regnum, sed indulgentiam et ut gratiam tuam merear, quaeso!». Idem autem, ut pius ac clemens pater, et delicta postulanti indulsit, et gratiam roganti concessit, eo scilicet pacto, ut deinceps nihil quolibet modo contra suam voluntatem, nec in Karolum nec in regnum, alicubi egisset. Dein benigne illum excoepit: ac deosculans, gratias Deo pro filio quem aversum reconciliaverat egit. Ad prandium deinde conversi sunt, in crastinum de ceteris quae sui iuraverant deliberaturi. Die autem altera concilium ineunt. Hinc pater, ut sui iuraverant, perficere cupiens: «Ecce, fili, ut promiseram, regnum omne coram te est; divide illud, prout libuerit. Quod si tu diviseris, partium electio Caroli erit; si autem nos illud diviserimus, similiter partium electio tua erit.» Quod idem cum per triduum dividere vellet, sed minime posset, Iosippum atque Richardum ad patrem direxit, deprecans ut ille et sui regnum dividerent, partiumque electio sibi concedere|655|tur; insuper vero in ea fide, quam illis iuraverant, [839] testati sunt, quod pro nulla re alia nisi sola ignorantia regionum id peragere differret. Quamobrem pater, ut aequius valuit, regnum omne absque Baioaria cum suis divisit; et a Mosa partem australem Lodharius cum suis elegit, quinimmo et accepit; occiduam vero, ut Carolo conferretur, consensit, et una cum patre coram omni populo ita se velle annuntiavit. Hinc autem pater fratres, prout valuit, unanimes effecit, rogans ac deprecans, ut invicem se diligerent, et ut alter ab altero protegeretur, adortans exorat, et quod fieri desiderat, optat. Quibus peractis, benigne et pacifice Lodharium in Italiam ditatum remissionis gratia ac regni muneribus remittens, sacramenta quae saepe iuraverat, quotiens in illum deliquerat, quotiens delicta eidem donaverat, in memoriam reducens, ac piis visceribus monens, contestabatur, ne saltem id quod tunc novissime peregerant coramque cunctis ita se velle confirmaverat, frustrari quolibet modo permittat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL