Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
8.
Eodem tempore, ut Pippinus decessisset, pater nuntium acceperat; et pars quaedam populi, quid avus de regno vel nepotibus iuberet, praestolabatur; pars autem, arrepto filio eius Pippino, quia natu maximus erat, tyrannidem exercebat. Quapropter his ita, ut praefatum est, cum Lodhario perfectis, collecta manu valida, per Cavillonem Clarummontem [Clermont] una cum Carolo ac matre pater petit, ac partem populi quae illum praestolabatur, inibi benigne recepit. Et quoniam olim regnum Aquitaniae Carolo donaverat, ut illi se commendarent, ortando suasit, iussit. Qui omnes commendati, eidem sacramento fidem firmaverunt. Post quod, quomodo tyrannos compesceret, contendit. [840] Per idem tempus Lodhuwicus a Baioaria solito more egressus, Alamanniam invasit cum quibusdam Toringis et Saxonibus sollicitatis; quamobrem pater eius ab Aquitania revocatus, dimisso videlicet Carolo una cum matre eius Pictavis, ipse vero sanctum pascha Aquis celebravit, et sic uno eodemque itinere Toringam petiit. A qua Lodhuwico filio eius pulso, per Sclavos itinere redempto eum in Baioariam fugere compulit. Quo peracto, Kal. Iulii ad Vangionum urbem conventum indixit, ad quod Lodharium filium suum ab Italia venire praecepit, cum eo ceterisque sibi credulis de Lodhuwico deliberaturus. Cumque se haec ita haberent, Lodharius in Italia, Lodhuwicus trans Renum, et Karolus in Aquitania essent, Lodhuwicus imperator paterque illorum in insula quadam iuxta Magonciatum [Mainz] XII. Kal. Iulii obiit; quem Drogo, frater et episcopus atque archicapellanus eius, Mettis civitate [Metz] sua apud Sanctum Arnulfum una cum episcopis, abbatibus comitibusque congruo honore sepulturae tradidit. Vixit per annos quatuor et sexaginta, rexit Aquitaniam per annos septem et triginta, imperiale vero nomen per annos septem et viginti et per menses sex obtinuit.