Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
Praefatio
Explicitis pro tempore ac viribus dissensionum vestrarum initiis, e quibus
quique lector, scire cupiens quamobrem post obitum patris vestri Lodharius vos
fratremque persequi statuerit, decernat, colligat, et, si iuste egerit,
cognoscat, hinc iam, qua virtute ac industria hoc exsecutus sit, prout memoria
viresque suppleverint, notare curabo. Vos vero difficultates, quae ex
eadem molestia parvitati meae obstiterint, inspicere deposco; et si quid in hoc
opere neglexero, ut ignoscatis quaeso.