Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

         1.

Audiens Lodharius patrem suum obisse confestim nuntios ubique, praesertim per totam Franciam mittit, qui, se venturum in imperium, quod olim fuerat illi datum, affirment; promittens unicuique, honores a patre concessos se concedere et eosdem augere velle. Dubios quoque fide sacramento firmari praecepit; insuper autem iussit, ut, quantocius possent, obviam illi procederent; nolentibus vero capitale supplicium ut praediceretur, indixit. Ipse autem pedetemptim, quo se res verteret, antequam Alpes excederet scire volens. Ergo cupiditate terroreque illecti, undique ad illum confluunt; et hoc cernens, spe viribusque magnanimis effectus, quibus artibus |656|universum imperium liberius invadere posset, deliberare coepit. [840] Lodhuwicum quoque quoniam itineri suo contiguum esse prospexit, ut primum in illum manum mitteret, ratum duxit, et ut eundem viribus annullaret, operam omni virtute adiecit. Interea ad Karolum in Aquitaniam legatos callide dirigens, mandat, se erga illum, sicut pater statuerat, et sicut erga filiolum ex baptismate oportebat, benevolum esse, verumtamen ut nepoti suo, filio Pippini, donec cum eo loqueretur, parceret, deprecatus est. Et his ita compositis ad urbem Vangionum iter direxit. Eodem tempore Lodhuwicus partem exercitus inibi causa custodiae reliquerat, et Saxonibus sollicitatis, obviam illis perrexerat. Quam ob rem Lodharius parvo conflictu custodes fugere compulit, Renum cum universo exercitu transiens, Franconofurth iter direxit. Quo insperate hinc Lodharius inde Lodhuwicus confluunt; paceque sub nocte composita, alter inibi, alter vero quo Moin in Renum confluit, castra haud fraterno amore componunt. Cumque Lodhuwicus viriliter resisteret, et Lodharius illum absque praelio sibi subigere diffideret, sperans Karolum facilius superari posse, ea pactione praelium diremit, ut III. Idus Novembris eodem loco rursum conveniant, et ni concordia statutis interveniat, quid cuique debeatur, armis decernant; et his ita omissis, Karolum sibi subigere contendit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL