Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
2.
Per idem tempus Karolus Bituricas ad placitum, quo Pippinum sui iuraverant venturum, venerat. Qui quidem ex omnibus nuntio recepto, missos, videlicet Nithardum et Adelgarium, delegit, et uti ocius valuit, ad Lodharium direxit, mandans ac deprecans, ut memor sit sacramentorum quae inter se iuraverant, et servet quae inter illos pater statuerat: insuper etiam fraternae filiolique conditionis meminerit; haberet sua sibi, et quod illi pater suo consensu concesserat, absque conflictu illum habere permittat; promittens, si hoc faceret, fidelem se illi et subiectum fore velle, ita ut primogenito fratri esse oporteret. Insuper etiam quicquid hactenus in illum deliquerat, pollicitus est se ex corde remittere; deprecans, ne amplius suos sollicitet, nec regnum sibi a Deo commissum perturbet. Cederent undique paci atque concordiae, et hoc se sua suorumque ex parte ratum videre, ac per hoc conservare velle, mandavit. Quod etsi alter hoc ita esse non crederet, quocumque vellet modo ex his illum certum se efficere promisit. Quae quidem Lodharius simulans se benigne suscipere, legatos tantum salutationis causa redire permisit, ac per suos se responsurum de ceteris esse respondit. Insuper etiam, quoniam ad ipsum se vertere frustrata fide noluerunt, honoribus quos pater illis dederat privavit; ita, quid fratri facere cogitaret, nolens indicium dabat. Interea omnes inter Mosam et Sequanam degentes ad Karolum miserunt, mandantes ut, antequam a Lodhario praeoccuparentur, veniret; adventum eius se praestolaturos, promittentes. Quamobrem cum perpaucis Karolus hoc iter accelerans, ab Aquitania Carisiacum venit, et a Carbonariis et infra ad se venientes benigne suscepit. Extra vero Herenfridus, Gislebertus, Bovo ac ceteri ab Odulfo decepti, firmatam fidem neglegentes, defecerunt.