Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

Audiens autem Karolus interea, quod hi omnes quos supra memoravimus ab eo defecissent, et Lodharius cum ingenti exercitu persequi illum usque ad internitionem statuisset, hinc autem Pippinus et hinc Brittones infesti erant, quid facerent consilium convocant, ineunt, deque his omnibus deliberaturi, facile consilium perfacile inventum est. Et quoniam nihil praeter vitam et corpora reliquum habebant, elegerunt potius nobiliter mori, quam regem proditum derelinquere. Quamobrem obviam Lodhario pergunt, atque Aurilianensem urbem hinc inde petunt. Castra ponunt distantes ab invicem plus minus leuwas sex; legatos invicem dirigunt; et Karolus quidem sola iusticia pacem petebat, Lodharius vero, quo astu absque praelio illum decipere ac superare posset, operam dabat. Quod cum peragere strenue resistentibus, diffideret, sperans vires suas, uti coeperant, cotidie accrescere, quam, cum Karolo decrevissent, facilius illum subiugari posse arbitrabatur. Hac autem spe deceptus, ea pactione praelium diremit, ut cederet Karolo Aquitania, Septimania, Provincia et decem comitatus inter Ligerim et Sequanam; eo videlicet modo, ut his contemptus [i.e. contentus], interim inibi esset, donec Atiniacum VIII. Idus Maias conveniant; quo siquidem communi consensu utrorumque utilitatem praevidere ac statuere velle promisit. Primores quoque partium Karoli, cernentes negotium vires suas excedere, maximeque timebant, ne forte praelio commisso, in tanta paucitate regem suum salvare difficile possent - erat enim spes cunctis non modica indolis eius - quamobrem statutis eo tenore consentiunt, ut deinceps Lodharius Karolo ita fidus amicus sit, sicut frater per iustitiam fratri esse debet, et regna quae illi deputabat, quieta habere faceret, ac interim super Lodhuwicum hostiliter ire desiisset; aliter autem iure quod iuraverant absoluti esse deberent. Qua quidem arte et regem suum a periculis subtrahunt, et se mox a sacramento absolvunt. Nam antequam idem qui haec iuraverant domo egrederentur, aliquos ex his qui aderant subducere ab illo temptavit, et in crastinum quosdam suorum recepit. Insuper et in regna quae illi deputaverat, statim direxit, et in quantum potuit, ne illi se subderent perturbavit; et ut e Provincia ad se venientes exciperet, perrexit; et quemadmodum Lodhuwicum dolo an vi superare posset, intendit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL