Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

Interea [841] Karolus Aurilianensem urbem veniens, Teotbaldum et Warinum cum quibusdam e Burgundia ad se venientes gratanter ac benigne excepit. Hinc autem obviam Bernardo, sicut mandaverat, Nivernensem urbem petit. Sed Bernardus more solito ad illum venire distulit, dicens se cum Pippino suisque sacramento firmasse, ut neuter absque alterius consensu cum quolibet quodcumque pactum inire deberet; quamobrem testatus est, ad illos se ire velle; et si efficere posset, ut una secum sui devenirent, bene; sin aliter, soluto iuramento infra dies quindecim ad illum reversurum, suaeque ditioni se commissurum esse, promisit. Quamobrem Karolus Bituricas iterum obviam illi venit. Quo Bernardus veniens, cum neutrum fecisset, graviter Karolus ferens seductiones quas patri fecerat et hactenus illi faciebat, timens ne aliter illum comprehendere [i.e. non] posset, subito in illum irruere statuit. Sed hoc Bernardus quanquam tarde praesensit, fugam iniit, ac vix evasit. Karolus autem quosdam e suis stravit, quosdam saucios ac semivivos reliquit, quosdam vero ilesos cepit ac more captivorum custodiri praecepit; suppellectilem autem universam diripere permisit. Hinc quoque Bernardus humilior effectus, paulo post supplex ad Karolum venit, dicens et fidelem se illi fuisse, et tunc, si liceret, esse voluisset, et deinceps, quanquam âc [i.e. hac] contumelia affectus esset, in futurum fore, minime diffideret; quod etsi quilibet aliter dicere vellet, armis se hoc propulsurum promittit. Quibus Karolus credulus effectus, ditatum muneribus et gratia in societatem amicitiae suscepit, et ut Pippinum ac suos, uti promiserat, subditos sibi efficere temptaret, direxit. Et his ita composi-|658|tis Cenomannicam urbem adiit Lantbertum Ericumque una cum ceteris recepturus. Cumque ille illos inibi perhumane reciperet, protinus ad Nomenoium, ducem Brittanniorum, mittit, scire cupiens, si suae se ditioni subdere vellet. Qui adquiescens consiliis plurimorum, Karolo munera mittit, ac sacramento fidem deinceps servandam illi firmavit. Quibus peractis, quoniam tempus placiti quod Attiniacum condixerant, appropinquare videbatur, quid consulte ac solida fide sibi suisque agere oporteret, Karolus anxius erat. Ergo participes secretorum convocat, rem omnibus notam replicat, ac quemadmodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse existimarent, ut aperiretur, deposcit; seque in omnibus publicae utilitati et parere velle, insuper etiam, si oporteret, pro ea mortem subire, minime differre fatetur. Quibus cum undique vires crevisse viderentur, reminiscentes insidiarum quas Lodharius temporibus patris sui patri et Karolo inferre studuerat, quas etiam post obitum patris fratribus suis absque remedio struebat - occurrebant insuper sacramenta quae tunc nuper fefellerat - aiebant se omnem iustitiam ab eo libenter consequi velle, sed his inditiis nil boni sperare se posse; idcirco sibi undique consultum videri, quocumque modo posset, ad condictum placitum venire minime differret; quod si frater suus, uti promiserat, communem utilitatem quaerere ac statuere vellet, hoc omnibus notis placere, et ut gratanter reciperetur congruum esse; sin aliter, fretus iustitia ac per hoc auxilio divino suorumque fidelium, et quicquid regni pater suus amborumque fidelium consensu illi dederat, obtinere omni virtute non neglegat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL