Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

Ergo omnes Aquitanos qui suae parti favebant, una cum matre post se venire praecepit, insuper quicumque e Burgundia necnon et inter Ligerem et Sequanam sui iuris esse vellent, similiter fecit. Idem autem ipse una cum his qui per praesens aderant, quamquam difficile videretur, praefatum iter arripuit. Cumque Sequanam venisset, repperit Guntboldum, Warnarium, Arnulfum, Gerardum, necnon et omnes a Carbonariis et infra, comites, abbates, episcopos, ob hoc videlicet a Lodhario inibi relictos, ut si absque suo consensu transire vellet, minime posset. Accedebat insuper, quod amnis inundans vada ubique denegaverat, custodes autem fluminis omnes naves aut contriverant aut certe submerserant; Gerardus quoque pontes, quoscumque repperit, destruxit. Igitur supra modum transitus difficilis effectus, non modicam transire cupientibus importabat molestiam. Cum autem, tot difficultatibus, animi multimodis agitarentur consiliis, tandem mercatorum naves ab hostio quo Sequana mare influit, ferventi aestu abductae, propterque Rotomacensem urbem expositae nuntiantur. Quo veniens, harum duas minus de triginta Karolus armato milite complet; idemque ingressus, praemittit, qui se venturum praenuntient, unicuique volenti delicta cedens, nolentibus autem, ut habeant [i.e. habeant], regnumque a Deo sibi datum illi relinquant. Quae dum sprevissent, classisque appropinquare videretur, crucem, in qua iuraverant et Karolum ut cognoverunt, relicto litore protinus fugerunt; quos, quoniam in traiciendo equi moram fecerant, consequi nequibat. Ad sanctum Dyonisium laudis obsecrationisque causa iter direxit; quo veniens comperit, quod hi quos fuga disperserat, in unum una cum Arnulfo et Gerardo ceterisque coissent, et super Teutbaldum, Warinum, Otbertum, ceterosque qui, uti mandatum fuerat, ad Karolum veniebant, irruere vellent. Quam ob rem ad sanctum Germanum causa orationis perrexit, ac per totam noctem iter faciens, aurora delucescente, ubi Luva [le Loin, oritur in iugis Antissiodorensium et apud sacrum Portum, Barbeau, Sequanam influit.] Sequanae confluit, Warinum cum sociis salvum recepit, ac sic uno eodemque itinere Senonicam adiit urbem. Hinc noctu consurgit, per Uttam [la forêt d'Otte, inter Sens et Troyes et fluvios Yvonne et Venne.] iter faciens, speransque, uti nuntiatum illi fuerat, quos supra memoravimus in eodem saltu consistere; disposuerat enim, ubicumque et qualitercumque posset, supra illos irruere. Quod et utique fecisset, nisi sollicitis vitae mors inminens pro foribus nuntiaretur; quamobrem poene cuncti supra modum exterriti, quo quisque valuit, fugam iniit; quos quoniam Karolus consequi non potuit, sociis equisque fessis, coenam Domini quieti indulgens, Tricasinorum civitatem in crastinum adiit.|659|




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL