Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
7.
Eodem tempore [841] dum haec quae praemisimus a Karolo exsequerentur, Lodharius, uti praefatum est, dolo an vi Lodhuvicum aut subdere aut quod mavult perdere posset, tota mente tractabat. In quo negotio congrue Otgarium, Magontiae sedis episcopum, et Adhelbertum Metensium comitem, convocat; habebat enim uterque Lodhuvicum ad mortem usque exosum. Iam enim Adhelbertus ex infirmitate qua poene per annum detentus fuerat, velut in supplementum fratricidii respiraverat; erat enim eo in tempore ita prudens consilio, ut sententiam ab eo prolatam non quilibet mutare vellet. Cuius instinctu Lodharius collectam hinc inde infinitam multitudinem Renum traiecit, praemittens more solito, qui minis blanditiisque pendulam plebem subducere temptarent. Timens autem populus qui cum Lodhuwico erat, ne tantum exercitum ferre valeret, partim defecti ad Lodharium transeunt, partim fugam ineunt, ac Lodhuwicum desolatum relinquunt. Qui, quoniam omne suffragium aliud undique deerat, cum perpaucis abiit, et in Baioriam se recepit. Quod quoniam Lodhuwico contigit, minime deinceps Lodharius aliquid illum praevalere putavit. Igitur Adhelbertum ducem, quem supra modo memoravimus, ob hoc inibi reliquit, ut et populum sacramentis sibi firmaret, et si Lodhuwicus ad Karolum ire vellet, nullo modo posset. Ipse vero, quoniam Karolum Sequanam transire reppererat, obviam ire parabat. Velociter quidem praemittit, rei veritatem, ubi et cum quibus esset, scire cupiens; Aquis pascha celebraturus.