Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8.

Mira sane ac merito notanda res Karolo in eodem sancto sabbato contigit. Nam neque ipse neque quilibet in suo comitatu quicquam, absque quod corpore gerebant et absque armis et equis, habebant; cumque de balneo quidem egrederetur, et eadem vestimenta quae exuerat induere pararet, repente ab Aquitania missi pro foribus adstiterant, qui coronam et omnem ornatum, tam regium quam et quicquid ad cultum divinum pertinebat, ferebant. Quis non miretur, paucos et pene ignotos viros tot terrarum spacia, dum ubique omnes rapinae insisterent, tot talenta auri, gemmarumque infinitam multitudinem, ferre ilesos valuisse? et quod maxime mirandum fateor fore, qualiter ad definitum locum vel certe ad statutam diem et horam venire poterant, cum nec idem Karolus, ubi se suosque oporteret, sciebat. Quem quidem eventum haud aliter quam munere ac nutu divino visum est evenire potuisse; ac per hoc commilitonibus stuporem iniecit, omnesque maximam ad spem salutis erexit. Hinc vero Karolus cunctaque cohors exsultans, ad festa celebranda sese convertit. Expleto autem quod ceperat, missos Lodharii benigne excipiens, convivari una secum praecepit; quibus et ut in crastinum redirent iniunxit, per suos se responsurum de eo quod frater suus illi mandaverat, promittens. In legatione vero Lodharii quaerebatur, cur absque suo consensu terminos quos illi statuerat excederet; et quia fecerat, saltem ubicumque illum reperirent, mandat, ut interim eo loco quiescat, donec illi mandaretur, si ad statutum locum an alio, ubi congruentius illi videretur, venire deberet. Karolus per suos e contra, se ob hoc statutos terminos excessisse, respondit, quoniam de omnibus bonis sua ex parte illi promissis ac iureiurando firmatis nihil stabile esse permisit. Nam suorum hominum ultra quod firmatum fuerat sollicitatos quosdam suo iuri adiecit, quosdam vero vita privavit; insuper regna quae subiecta illi efficere debuit, in quantum valuit perturbavit; et quod maximum est, in fratrem hostiliter irruit, necnon et suffragium a paganis illum quaerere compulit. Verumtamen, quamquam se haec ita haberent, in conventum quod communi consensu statuerant, venire se velle mandavit; ubi si communem utilitatem, uti promiserat, quaerere ac statuere vellet, sibi placere; sin aliter, de regno quod Deus paterque suus suorum consensu illi dederat, consiliis suorum fidelium in omnibus secundum Dei voluntatem parere se innotuit. Et his ita compositis, idem iter arripuit, atque ad praefatum locum pridie quam convenerat praevenit. Quo quidem Lodharius veluti ex consulto venire distulit, verumtamen missos variis querimoniis refertos frequenter mittebat, et, ne forte ex inproviso Karolus supra illum irruere posset, cavebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL