Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
9.
Interea legati a Lodhuwico venerant, nuntiantes, quod si sciret quomodo fieri posset, in illius adiutorium venire vellet. Quo se Karolus et indigere respondit, gratias congruae voluntati egit, et ut hoc accelerare studerent, protinus praefatos |660|missos remisit. [841] Cumque quattuor vel eo amplius dies inibi adventum Lodharii praestolaretur, et ille venire differret, comptionem [i.e. concionem] advocat, concilium iniit, quidnam consultius deinceps illi agendum videretur, deliberaturus. Quidam autem aiebant, quoniam mater sua una cum Aquitaniis veniebat, obviam illi ire debere; sed maxima pars aut obviam Lodhario iter arripere suadebant, aut certe ubicumque vellet adventum illius praestolari debere dicebant; ob hoc quidem maxime, quoniam si quoquo modo aliorsum iter flectere coepisset, cuncti fugam illum inisse iactarent, et hinc Lodharium et suos audentiores fieri debere, atque hi qui adhuc causa timoris neutri se copulaverant, ad illum affluere undique sperabant; quod et evenit. Nam, quamquam difficile, praevaluit tamen sententia priorum; quamobrem Cadhellonicam Karolus adiit urbem; ibique matre una cum Aquitaniis recepta, repente nunciatur, quod Lodhuwicus cum Adhelberto, duce Austrasiorum, proelio commisso vicisset, Renoque traiecto, ob illius adiutorium, quantotius posset, veniret. Quod cum ocius universis castris omnibus notum fieret, cuncti alacri animo, ut illi obviam irent, suadebant. Lodharius quoque ut haec ita se habere deprehendit, circumfusae plebi, Karolum fugam iniisse persequique illum quantotius posset velle denuntiat; quo quidem nuntio fidos sibi alacriores reddidit, dubiis autem quibusque et affluendi audaciam iniecit, et firmiores suae parti reddidit. Cumque Karolus a Lodhario persequi se didicisset, quoniam in difficili loco aquis paludibusque circumfusis castra posuerant, ut absque qualibet difficultate, si Lodharius vellet, congredi possent, protinus obviam illi perrexit. Quae quidem Lodhario ut nuntiata sunt, castra posuit, ac veluti fessis equis biduo requiem dedit. Iterato itaque cum haec eadem fecissent, missosque invicem frequenter mitterent, sed nihil proficui deliberare possent, tandem appropinquantes Lodhuwicus et Karolus conveniunt, deque his omnibus in eodem conventu, quae Lodharius absque quolibet moderamine erga se suosque seviebat dolendo, conferunt; quidve deinceps agendum oportunius videretur, in crastinum deliberaturi. Aurora siquidem dilucescente, conveniunt; concilium ineunt, in quo multum de tanta calamitate conquirunt [i.e. conqueruntur]. Cumque alteruter, quae quantave et qualia passi a fratre fuerant, referre desissent, universis visum unanimiter parique consensu, ut tam ex sacrosancto ordine episcoporum quam et laicorum viros nobiles, prudentes, benevolos deligant, per quos quae pater inter illos statuerat, et quae post obitum patris ab illo passi sint, mandent; insuper obsecrent, ut memor sit Dei omnipotentis, et concedat pacem fratribus suis universaeque ecclesiae Dei; cederet cuique, quod patris fratrisque consensu iuste debebatur; insuper etiam, ut iustis precibus acquiesceret, offerrent illi, quicquid absque equis et armis in universo exercitu habere videbantur. Et si his monitis obsecrationibusque acquiescere vellet, placere; sin aliter, aiebant se divino ex munere suffragium absque dubio sperare posse, si omne quod iustum est vellent, et hoc fratri offerre humiliter studerent. Quae quoniam merito rata videbantur, protinus expleta sunt.