Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10.

Sed haec veluti pro nihilo ducta Lodharius sprevit; per suos se nihil absque praelio velle mandavit; confestimque obviam Pippino, qui ab Aquitania ad illum veniebat, iter arripuit. Quod cum otius didicissent Lodhuwicus et sui, supra modum rem graviter ferentes - erant enim undique graviter tam itineris longitudine quam et praeliis variisque difficultatibus, et maxime equorum inopia attriti -, verumtamen quanquam se haec ita haberent, timentes, ne forte, si ab auxilio fratris frater deficeret, posteris suis indignam memoriam reliquissent; quod quidem ne facerent, elegerunt omni penuriae, etiam si oporteret morti, potius subire, quam nomen invictum amittere. Quamobrem ex eadem magnanimitate mestitia oppressa, invicem se adortantes, gaudentes, velociterque, ut Lodharium cito consequi possent, ibant. Cumque atque insperate propter urbem Alciodorensem uterque exercitus alter ab altero videretur, confestim Lodharius verens, ne forte fratres sui absque dilatione supra se irruere vellent, armatus castra aliquantulum excessit. Quod quoniam fratres sui facere illum cognoverunt, quosdam castra metantes relinquunt, quosdam secum armatos assumunt, et absque dilatione obviam procedunt; missos invicem mittunt, pacemque sub nocte componunt. Castra autem ab invicem distabant plus minus leuvas tres, et |661|intererat paucula palus saltusque; [841] ac per hoc erat utrique ad alterum difficilis accessus. Quapropter aurora dilucescente Lodhuwicus et Karolus ad Lodharium mittunt, mandant sibi valde displicere, quod illis pacem absque praelio denegaverat; quod etiam, quoniam vellet, et absque qualibet fraude, si fieri deberet, esset. Et primum quidem ieiuniis ac votis Deum invocent, deinde si ille transire ad illos voluisset, locum transeundi se daturos promittunt, ut omni impedimento sua suorumque ex parte ablato, absque qualibet occulta deceptione congredi possent; quae et, si vellet, sacramento firmare praeceperunt, at si nollet, ut eadem illis concederet atque firmare rogaret, petunt. Is autem more solito per suos se responsurum promisit, et ut legati regressi sunt, protinus obviam iter arripuit, ac locum quo castra poneret Fontaneum [Fontenaille super amniculum Andriam, qui oritur ex fontibus vici qui Druye vocatur.] petit. Eadem autem die fratres sui post Lodharium iter accelerantes, antecesserunt illum, et propter vicum quod Tauriacus [Tury, septem leucis ab Autissiodoro.] dicitur, castra posuerunt. Crastina die exercitus praeparati ad praelium, castra aliquantulum excesserunt. Praemittentes Lodhuwicus ac Karolus, Lodhario mandaverunt, ut memor esset fraternae conditionis; sineret ecclesiam Dei et universum populum christianum pacem habere; concederet illis regna a patre suo consensu concessa; haberet sua sibi, non merito sed sola misericordia a patre illi relicta. Et in munere offerebant illi quicquid in universo exercitu absque armis et equis habere videbantur; at si it [i.e. id] nollet, cedebant illi uterque portionem regni, alter usque Carbonarias, alter vero usque Renum; quod et si rennueret, universam Franciam aequa lance dividerent, et quicquid horum vellet, suae ditionis esset. Ad quod Lodharius more solito, per suos se quicquid placeret notare, respondit; mittensque per praesens Drogonem, Hugonem et Hegibertum, mandat non illos aliquid tale antea illi mandasse; ad quod considerandum spatium habere se velle aiebat: re autem vera Pippinus non venerat; illum âc [i.e. hac] dilatione exspectare volebat. Verumtamen Ricuinum, Hirmenaldum et Fredericum sacramento firmare praecepit, quod pro nulla re alia has indutias peteret, praeter quod commune profectum tam illorum quam et universae plebis, sicut iustitiam inter fratres et populum Christi oportebat, quaerere volebat. Quo quidem sacramento Lodhuwicus et Karolus creduli effecti, eo die et in crastinum insuper etiam usque in horam secundam diei tercii, quod evenit VII. Kalend. Iulii, pace utrorumque ex parte iureiurando firmata, ad castra redeunt; missam vero sancti Iohannis in crastinum celebraturi. Pippino quoque eadem die Lodharius in supplementum recepto, mandat fratribus suis, quoniam scirent illi imperatoris nomen magna auctoritate fuisse impositum, ut considerent, quatenus eiusdem nominis magnificum posset explere officium; insuper autem haut se libenter utrorumque quaerere profectum. Interrogati autem, si quiddam horum quae mandaverant recipere vellet, vel si quamlibet finitivam sententiam illis mandasset, nihil sibi horum fuisse iniunctum, responderunt. Quamobrem cum omnis spes iustitiae ac pacis sua ex parte ablata videretur, mandant illi, si melius non invenisset, aut reciperet unum horum quae illi mandaverant, aut nosset illos in crastinum - quod contigit, sicut praefatum est, VII. Kalend. Iulii - hora videlicet diei secunda, ad omnipotentis Dei iudicium, quod illis absque illorum voluntate mandaverat, esse venturos. Quae quidem Lodharius solito more insolenter sprevit et visuros se, quid agere deberet, respondit. Dum haec super Ligerim iuxta sanctum Fludualdum [Saint Claude supra Blois?] consistens scriberem, ecclipsis solis hora prima, feria tertia XV. Kal. Novembris in Scorpione contigit [anno 841, die 18. Octobris, feria 3, eclipsis solis vere accidit]. His ita omissis, diluculo Lodhuwicus et Karolus consurgunt; verticem montis [la montagne des alouettes] castrae Lodharii contigui cum tertia, ut videtur, exercitus parte occupant adventumque eius et horam secundam, ut sui iuraverant, exspectant. Cumque utrumque adesset, praelium super rivolum Burgundionum [amniculus Andria] magno certamine committunt. Et Lodhuwicus quidem ac Lodharius in loco qui Brittas [les Bretignelles] dicitur strenue confligunt; quo superatus Lodharius, terga vertit. Pars autem exercitus, quam Karolus in loco qui Fagit [le Fay] vulgo dicitur |662|excepit, protinus fugit; pars vero quae in Solennat [Goulenne seu Coulenne] Adhelardum [ducem Karoli] ceterosque, quibus haud modicum supplementum Domino auxiliante praebui, appetiit, strenue conflixit; quo et utrique vicerunt, sed novissime omnes a parte Lodharii fugerunt. Qua finem primi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber secundus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL