Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
1.
Praelio quidem [841], uti praefatum est, strenue peracto, quid de palantibus peragere deberetur, Lodhuwicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam ira correpti, persequi hostes suadebant; quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque, et ut iudicio Dei et hac plaga repressi, ab iniqua cupiditate resipiscerent, et Deo donante deinceps unanimes in vera iustitia devenirent, piis visceribus solito more optabant. In quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut praestolarentur suadebant. Quibus cetera multitudo assentientes, a praelio et praeda discesserunt, et fere mediante die ad castra redeunt, quid deinceps consultius acturum videretur, deliberaturi. Fuit quidem ingens numerus praedae et ingens caedes, et insuper admirabilis, immo et merito notabilis, misericordia tam regum quam et universorum. Nam diversis pro rebus, diem dominicum inibi acturos se, deliberarunt. In quo missa peracta, amicos et inimicos, fideles et infideles, pariter sepulturae tradebant; plaga correptos ac semivivos eodem modo pro viribus ex animo refovebant. Post hos qui fuga evaserant miserunt, offerentes, si reverti sana fide vellent, omnia delicta remitti. Post haec reges populique super fratre populoque christiano dolentes, percontari episcopos coeperunt, quid agere super hoc negotio deberent? Quamobrem unanimes ad concilium omnes episcopi confluunt, inventumque in conventu publico est, quod pro sola iustitia et aequitate decertaverint, et hoc Dei iudicio manifestum effectum sit, ac per hoc immunis omnis Dei minister in hoc negotio haberi, tam suasor quam et effector, deberetur; at quicumque consciens sibi aut ira aut odio aut vana gloria, aut certe quolibet vitio, quiddam in hac expeditione suasit vel gessit, esset vere confessus secrete secreti delicti, et secundum modum culpae diiudicaretur; verumtamen in veneratione ac laude tantae declarationis iustitiae, pro remissione delictis mortuorum fratrum suorum - in eo quod imperfecti peccatis intervenientibus se noverant, ut in multis volentes nolentesque delinquebant - uti suo adiutorio ab his exuti liberarentur; insuper autem uti actenus in iustitia adiutor et protector illis Deus extitit, ita ut deinceps ubique existeret: proque his omnibus triduanum ieiunium iniunctum immoque libenter ac celebre celebratum est.