Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Nithardus
Historiarum libri IV

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

Hic quoque haud quaquam ab re, quoniam iucunda ac merito notanda videntur, de qualitate horum regum et unanimitate qua interea deguerint, pauca referre libet. Erat quidem utrisque forma mediocris, cum omni decore pulchra et omni exercitio apta; erat uterque audax, largus, prudens pariter et eloquens; omnemque praemissam nobilitatem excedebat fratrum sancta ac veneranda concordia. Nam convivia erant illis pene assidua, et quodcumque pretium habebant, hoc alter alteri perhumane dabat. Una domus erat illis convivii, et una somni; tractabant tam pari consensu communia quam et privata; non quicquam aliud quilibet horum ab altero petebat, nisi quod utile ac congruum illi esse censebat. Ludos etiam hoc ordine saepe causa exercitii frequentabant. Conveniebant autem quocumque congruum spectaculo videbatur, et subsistente hinc inde omni multitudine, primum pari numero Saxonorum, Wasconorum, Austrasiorum, Brittonorum, ex utraque parte, veluti invicem adversari sibi vellent, alter in alterum veloci cursu ruebat; hinc pars terga versa protecti umbonibus, ad socios insectantes evadere se velle simulabant; at versa vice, iterum illos, quos fugiebant, persequi studebant; donec novissime utrique reges cum omni iuventute ingenti clamore, equis emissis, hastilia crispantes exsiliunt, et nunc his, nunc illis terga dantibus insistunt. Eratque res digna pro tanta nobilitate necnon et moderatione spectaculo; non enim quispiam in tanta multitudine ac diversitate generis, uti saepe inter paucissimos et notos contingere solet, alicui aut laesionis aut vituperii quippiam inferre audebat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL