Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
7.
His ita se habentibus, Karlemannus cum ingenti exercitu Baioariorum et Alamannorum ad patrem suum Magontiam venit. Bardo vero qui in Saxoniam missus fuerat, similiter fecit, nuntians, quod Saxones mandata Lodharii sprevissent et, quicquid Lodhuwicus et Karolus illis praeciperent, libenter id facere vellent. Lodharius quoque missos qui ad se directi fuerant, inconsulte audire distulit; quod tam Lodhuwicus quam et Karolus necnon et universus exercitus aegre tulerunt, et qualiter idem ipsi ad illum pervenire possent, intendunt. Ergo XVI. Kalend. Aprelis illis in partibus viam dirigunt, et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus, Lodhuwicus vero terra Renoque per Bingam [Bingen], Karlemannus autem per Einrichi [pagus ad dextram Rheni et a meridie Loganae et pagi Engerisgowe] ad Conflentim in crastinum hora fere diei sexta venerunt; protinusque ad sanctum Castorem orationis causa pergunt, missam audiunt, ac deinde idem reges armati naves conscendunt, et Mosellam ocius traiciunt. Quod cum Otgarius, Moguntiae sedis episcopus, Hatto comes, Herioldus, ceterique viderunt, quos Lodharius ob hoc inibi reliquerat, ut illis transitum prohibuissent, timore perterriti, litore relicto fugerunt. Lodharius quoque, ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco [Sinzig] didicit, confestim et ipse abire et regno et sede non destitit, donec se super ripam Rodani cum paucis qui se sequi deliberaverant, ceteris omissis excepit. Qua finem secundi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber tertius.