Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
1.
Usque Lodhuwicus et Karolus Lodharium a regno suo abisse
certis indiciis cognovere, Aquis palatium [Aachen], quod tunc sedes prima
Franciae erat, petentes; sequenti vero die [842], quid consultius de
populo ac regno a fratre relicto agendum videretur, deliberaturi. Et quidem
primum visum est, ut rem ad episcopos sacerdotesque, quorum aderat pars maxima,
conferrent, ut illorum consultu, veluti numine divino, harum rerum exordium
atque auctoritas proderetur. Et hoc
illis, quoniam merito ratum videbatur, commissum. Quibus ab initio gesta
Lodharii considerantibus, quomodo patrem suum regno pepulerit, quoties populum
christianum periurum sua cupiditate effecerit, quoties idem ipse hoc quod patri
fratribusque iuraverat frustraverit, quoties post patris obitum fratres suos
exhereditare atque delere temptasset, quot homicidia, adulteria, incendia,
omnigenaque facinora universalis ecclesia sua nefandissima cupiditate perpessa
sit, insuper autem, neque scientiam gubernandi rem publicam illum habere, nec
quoddam vestigium bonae voluntatis in sua gubernatione quemlibet invenire
posse, ferebant. Quibus ex causis non inmerito, sed iusto Dei omnipotentis iudicio, primum a
praelio et secundo a proprio regno fugam illum inisse aiebant. Ergo omnibus
unanimiter visum est atque consentiunt, quod ob suam nequitiam vindicta Dei
illum eiecerit, regnumque fratribus suis melioribus se iuste ad regendum
tradiderit. Verum tamen haud quaquam illis hanc licentiam dedere, donec palam
illos percontati sunt, utrum illud per vestigia fratris eiecti, an secundum Dei
voluntatem regere voluissent? Respondentibus autem, in quantum nosse ac posse
Deus illis concederet, secundum suam voluntatem se et suos gubernare et regere
velle, aiunt: «Et auctoritate divina, ut illud suscipiatis et secundum Dei
voluntatem illud regatis, monemus, hortamur, atque praecipimus». Hinc autem
uterque illorum duodecim e suis ad hoc opus elegit, quorum unus extiti; et
sicut illis congruum, ut inter illos hoc regnum divideretur, visum est,
contenti sunt; in qua divisione non tantum fertilitas aut aequa portio regni,
quantum affinitas et congruentia cuiusque aptata est. Evenitque Lodhuwico omnis
Frisia . . .
[trium linearum patium vacat, quod saeculi XVI. manus (fortasse Pithoei) ita
explevit: et orientalia regna cesserunt, omnis scilicet Germania usque ad Rheni
fluenta, et aliquae civitates trans Rhenum cum adiacentibus pagis.]
Karolo vero . . .
[tres lineas vacuas eadem manus ita explere conata est: accepit orientalia
regna a Britannico oceano usque ad Mosam fluvium, in qua parte ex tunc et modo
nomen Franciae remansit.]