Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
2.
Quibus peractis, quique illorum e populo qui se sequutus est suscepit, ac sibi, ut deinceps fidelis esset, sacramento firmavit. Et Karolus quidem Mosam, regnum suum ordinaturus, traiecit; Lodhuwicus vero Saxonorum causa Coloniam [Köln] petiit. Quorum casus quoniam maximos esse perspicio, praetereundos minime puto. Saxones quidem, sicut universis Europam degentibus patet, Karolus, magnus imperator ab universis nationibus non immerito vocatus, ab idolorum vana cultura multo ac diverso labore ad veram Dei christianamque religionem convertit. Qui ab initio tam nobiles quam et ad bella promptissimi multis indiciis persaepe claruerunt. Quae gens omnis in tribus ordinibus divisa consistit; sunt enim inter illos qui edhilingi, sunt qui frilingi, sunt qui lazzi illorum lingua dicuntur; Latina vero lingua hoc sunt: nobiles, ingenuiles, atque serviles. Sed pars illorum quae nobilis inter illos habetur, in duabus partibus in dissensione Lodharii ac fratrum suorum divisa, unaque eorum Lodharium, altera vero Lodhuwicum secuta est. His ita se habentibus, cernens Lodharius, quod post victoriam fratrum populus qui cum illo fuerat deficere vellet, variis necessitatibus astrictus, quocumque et quomodocumque poterat, subsidium quaerebat. |669|Hinc rem publicam in propriis usibus tribuebat; hinc quibusdam libertatem dabat, quibusdam autem post victoriam se daturum promittebat, hinc etiam in Saxoniam misit, frilingis lazzibusque, quorum infinita multitudo est, promittens, si secum sentirent, ut legem quam antecessores sui, tempore quo idolorum cultores erant, habuerant, eamdem illis deinceps habendam concederet. Qua supra modum cupidi, nomen novum sibi, id est Stellinga, imposuerunt, et in unum conglobati, dominis e regno pene pulsis, more antiquo qua quisque volebat lege vivebat. Insuper autem Lodharius Nordmannos causa subsidii introduxerat, partemque christianorum illis subdiderat; quibus etiam, ut ceteros christianos depraedarent, licentiam dabat. Igitur metuens Lodhuwicus, ne idem Nordmanni necnon et Sclavi propter affinitatem Saxonibus qui se Stellinga nominaverant, coniungerent, regnumque sibi vindicaturi invaderent, et christianam religionem his in partibus annullarent - quamobrem, uti praetulimus, praemaxime . . . [hic quatuor vocibus spatium vacat] . . . adiit, et in quantum valuit, simul et cetera regni sui scandala, ne hoc nefandissimum malum sanctae Dei ecclesiae deveniret, praecavit; quibus expletis, Viridunensium civitatem [Verdun] Lodhuwicus per Teotonis villam, Karolus autem per Remensem urbem [Reims] adeunt, quid deinceps agendum videretur, deliberaturi.