Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
3.
Per idem tempus Nordmanni Contwig [i.e. Quentawich] depraedati sunt; inibique mare traiecto, Hamwig [Hamburg] et Nordhunnwig [Norden in Frisia orientali] similiter depopulati sunt. Lodharius autem, ut se supra ripam Rodani recepit, navigio eiusdem fluminis fretus, inibi resedit; quo undique quos valuit sibi in subsidium adtraxit. Verumtamen legatum ad fratres suos dirigens, mandat, si sciret qua fieri posset, primores suos ad illos dirigere vellet de pace deliberaturos. Responsum est, mitteret quos vellet, facile quemlibet scire posse, qua illis deveniret esse; ipsi vero uno eodemque itinere per Tricassinensium [Troyes] Cadhellonensem [Chalons sur Marne] adeunt urbem. Cumque Miliciacum [Mussy ad Sequanam, supra Bar-sur-Seine] venissent, Iosippus, Eberhardus, Egbertus, una cum ceteris a parte Lodharii, ad illos venerunt, dicentes, quod Lodharius cognovisset, se in Deum et illos deliquisse, nolletque amplius, ut altercatio inter illos et christianum populum esset; si vellent aliquid illi supra tertiam partem regni propter nomen imperatoris, quod illi pater illorum concesserat, et propter dignitatem imperii, quam avus regno Francorum adiecerat, augere, facerent; sin aliter, tertiam tantummodo partem totius absque Langobardia, Baioaria et Aquitania illi concederent; regeretque quisque illorum, Deo favente, portionem regni sui, prout melius posset; frueretur alter alterius subsidio ac benevolentia; concederent pacem et leges invicem sibi subiectis; essetque inter illos, Deo auctore, pax pacta perpes. Quod cum Lodhuwicus et Karolus audissent, et illis plebique universae perplacitum esset, in unum una cum primoribus coeunt, ac quid de talibus acturi essent, gratanti animo conferunt. Agebant [i. e. aiebant], se hoc in exordio dissensionis voluisse, et quanquam peccatis intervenientibus proficuum esse non posset, saepe hoc illi mandatum fuisse. In eo tamen omnipotenti Deo gratias referebant, cuius tandem ope adiuti, hoc promeruerant, ut frater illorum, qui semper pacem atque concordiam spreverat, Deo largiente tunc illa petebat. Verumtamen solito more ad episcopos sacerdotesque rem referunt, ut quocumque divina auctoritas id vertere vellet, nutu ipsius libenti animo praesto adessent. Quibus cum undique, ut pax inter illos fieret, melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata concedunt. Cumque in divisione regni quattuor dies vel eo amplius morarentur, tandem visum est, ut inter Renum et Mosam usque ad exortum Mosae, ac deinde ad exortum Saugonnae [Saône], et sic per Saugonnam usque ad confluentem Rodani et sic deinde per Rodanum usque in mare Tyrrhenum, omnes videlicet episcopatus, abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia absque . . . [vox una vel duae exciderunt] . . . illi in parte regni tertia offerrent, et, si hanc recipere rennuat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quod quidem, quamquam ultra quod iustum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per Conradum, Cobbonem, Adhelhardum et ceteros mandatum est; ipsi vero interim, donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem |670|loco esse se decernunt, responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium venissent, reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim, se non esse contentum in eo, quod fratres sui illi mandaverant, quia aequa portio non esset; querebaturque insuper suorum qui se sequuti sunt causam, quod in praefata parte quae illi offerebatur, non haberet, unde illis ea quae amittebant restituere posset. Quamobrem ignoro, qua fraude decepti, hi qui missi fuerant, augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias [Ardennen]; insuper, si hoc usque ad tempus quod illis pariter conveniret reciperet, iurant illi, quod tunc fratres sui iureiurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aquitania, in tribus partibus dividerent, essetque super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet, ac diebus vitae suae eandem illi concederent, in eo quod ille illis similiter faceret; et haec omnia si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent. Iurat enim Lodharius, sic se velle, ac sua ex parte sic perficere, in eo quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi iuraverant, adimplessent.