Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nithardus Historiarum libri IV IntraText CT - Text |
2.
His ita rebus peractis, Lodhuwicus ut Renum peteret decrevit; Karolus autem diversis pro rebus et maxime propter Pippinum, ut illum sibi subdere studeret, in Aquitaniam ut proficisceretur ratum duxit. Nam Bernardus dux Septimaniae, quamquam a loco praedicti praelii plus minus leuvas tres defuerit, neutri in hoc negotio supplementum fuit; victoriam autem ut Karoli esse didicit, filium suum Willelmum ad illum direxit, et, si honores quos idem in Burgundia habuit eidem donare vellet, ut se illi commendaret praecepit. Insuper iactabat, se posse, nec non et aiebat, quod Pippinum una cum suis Karolo foedere quo valeret subdere vellet. Quam legationem benigne excepit, et sicut postulaverat, per omnia concessit; monens, ut de Pippino et suis quod promiserat, in quantum posset, ut perficeretur, operam daret. Cumque adversa undique propulsa viderentur, ac spes prosperitatis cuique hinc inde |663|faveret, Lodhuwicus cum suis Renum petiit, Karolus vero una cum matre Ligerim adiit. Res autem publica inconsultius quam oporteret omissa, quo quemque voluntas rapuit, perfacile omissus abscessit. Quod quidem Pippinus audiens, paulo ante desideratum cum illo foedus inire distulit. Bernardus quidem ad illum venit, sed, ut illi se commendaret, minime acquievit. Quidam tamen a Pippino desciverunt, et hoc tantum praefata expeditio Karolo profuit, quod illos sibi foederatos recepit. Interea Adhelardus ceterique quos Karolus ad Francos direxerat, scire cupiens si ad illum reverti vellent, Carisiacum venientes, quo illi, ut missos dirigeret, mandaverant, perpaucos obviam habuerunt; qui hoc dicebant, si idem Karolus ad praesens esset, ad illum venire minime differrent; aliter autem nescire aiebant, utrum viveret an non. Iactaverant enim hi qui partis Lodharii sentiebant, in praelio Karolum cecidisse, Lodhuwicum vulneratum et fuga lapsum abisse. Quapropter inconsultum aiebant, in incertis rebus aliquod foedus cum quolibet inire debere. At Guntboldus ceterique coadunati, supra praefatos Karoli missos irruere se simulabant, et utique fecissent, si ausi essent. Quapropter ad Karolum Adhelardus et ceteri miserunt, mandantes ut, quantotius posset, venire satageret, quatinus et illis adiutorium praeberet, et si Franci, uti aiebant, ad illum venire vellent, scire posset. Ipsi vero Parisiacam civitatem adeunt, adventum Karoli praestolari. Quod cum Karolo nunciaretur, protinus his in partibus iter direxit. Ad Sequanam autem ut pervenit, Adhelardum una cum ceteris in Spedonna [Espone-sur Maudre, haud longe a confluentibus Maldrae et Sequanae] obviam habuit, et quamquam propter conventum quod cum fratre in Lingonicam urbem Kal. Septembris condixerat, quoniam imminebat, ancxius esset, ratum duxit, ut saltem citato cursu per urbem Belvacensem, ac deinde per Compendium et Suessionis, hinc per Remensem et Cadelonensem Lingonicam peteret urbem, quatinus eo tenore id quod cum fratre statuerat observare studeret, et si quilibet e Francis ad illum venire vellet, posset. Franci vero eandem paucitatem quam et Aquitanii spreverant spernentes, variis fictionibus illi se per praesens subdere distulerunt. Quod ut Karolus cognovit, praefatum iter accelerare coepit. Cumque Suessonicam peteret urbem, monachi de sancto Medardo occurrerunt illi, deprecantes ut corpora sanctorum Medardi, Sebastiani, Gregorii, Tiburcii, Petri et Marcellini, Marii, Marthae, Audifax et Abacuc, Honesimi, Meresinae et Leocadiae, Mariani, Pelagii et Mauri, Floriani cum sex fratribus suis, Gildardi, Sereni, et domni Remigii Rotomagorum archiepiscopi, in basilicam ubi nunc quiescunt, et iam tunc maxima ex parte aedificata erat, transferet. Quibus acquiescens, inibi mansit, et uti postulaverant, beatorum corpora propriis humeris cum omni veneratione transtulit [Kal. Septembris]; insuper et villam quae Bernacha [Braine villa regia ad Vidulam posita] dicitur, rebus eiusdem ecclesiae per aedictum addidit. His ita peractis, Remensem urbem petiit; quo cum venisset, nuncium recepit, quod Lodhuwicus ad conventum quod in Lingonicam urbem condixerant, venire non posset, eo quod Lodharius in regnum illius hostili manu irruere vellet; mandaverant etiam Huc avunculus eius [abbas S. Quintini] nec non et Gislebertus comes Mansuariorum [comes pagi Masago], si in illis partibus isset, ad illum se una cum ceteris esse venturos.