|
TEXTUS
Quia quaesisti a me, in Christo mihi
carissime Ioannes, qualiter te studere oporteat in thesauro scientiae
acquirendo, tale a me tibi traditur consilium: ut per rivulos, non statim in
mare, eligas introire, quia per faciliora ad difficiliora oportet devenire. Haec
est ergo monitio mea et instructio tua. Tardiloquum te esse iubeo et tarde ad
locutorium accedentem; conscientiae puritatem amplectere. Orationi vacare non
desinas; cellam frequenter diligas si vis in cellam vinariam introduci. Omnibus
te amabilem exhibe; nihil quaere penitus de factis aliorum; nemini te multum
familiarem ostendas, quia nimia familiaritas parit contemptum et subtractionis
a studio materiam subministrat; de verbis et factis saecularium nullatenus te
intromittas; discursus super omnia fugias; sanctorum et bonorum imitari
vestigia non omittas; non respicias a quo audias, sed quidquid boni dicatur,
memoriae recommenda; ea quae legis et audis, fac ut intelligas; de dubiis te
certifica; et quidquid poteris in armariolo mentis reponere satage, sicut
cupiens vas implere; altiora te ne quaesieris. Illa sequens vestigia, frondes et
fructus in vinea Domini Sabaoth utiles, quandiu vitam habueris, proferes et
produces. Haec si sectatus fueris, ad id
attingere poteris, quod affectas.
|