XXXVI.
1. Ac sic ergo cum ceperit esse pullorum cantus, descenditur
de Imbomon cum ymnis et acceditur eodem loco, ubi orauit Dominus, sicut
scriptum est in euangelio: Et accessit quantum iactum lapidis et orauit et
cetera. In eo enim loco ecclesia est elegans. Ingreditur ibi episcopus et omnis
populus, dicitur ibi oratio apta loco et diei, dicitur etiam unus ymnus aptus
et legitur ipse locus de euangelio, ubi dixit discipulis suis: Vigilate, ne
intretis in temptationem. Et omnis ipse locus perlegitur ibi et fit denuo
oratio.
2.
Et iam inde cum ymnis usque ad minimus infans in Gessamani pedibus cum episcopo
descendent, ubi prae iam magna turba multitudinis et fatigati de uigiliis et
ieiuniis cotidianis lassi, quia tam magnum montem necesse habent descendere,
lente et lente cum ymnis uenitur in Gessamani. Candelae autem ecclesiasticae super ducente paratae sunt propter lumen
omni populo.
3. Cum ergo peruentum
fuerit in Gessamani, fit primum oratio apta, sic dicitur ymnus; item legitur
ille locus de euangelio, ubi comprehensus est Dominus. Qui locus ad quod lectus fuerit,
tantus rugitus et mugitus totius populi est cum fietu, ut forsitan porro ad
ciuitatem gemitus populi omnis auditus sit. Et iam ex illa hora hitur ad
ciuitatem pedibus cum ymnis, peruenitur ad portam ea hora, qua incipit quasi
homo hominem cognoscere; inde totum per mediam ciuitatem omnes usque ad unum,
maiores atque minores, diuites, pauperes, toti ibi parati, specialiter illa die
nullus recedit a uigiliis usque in mane. Sic
deducitur episcopus a Gessemani usque ad portam et inde per totam ciuitate
usque ad Crucem.
4. Ante Crucem autem at ubi
uentum fuerit, iam lux quasi clara incipit esse. Ibi denuo legitur ille locus
de euangelio, ubi adducitur Dominus ad Pilatum, et omnia, quaecumque scripta
sunt Pilatum ad Dominum dixisse aut ad Iudeos, totum legitur.
5. Postmodum autem
alloquitur episcopus populum confortans eos, quoniam et tota nocte laborauerint
et adhuc laboraturi sint ipsa die, ut non lassentur, sed habeant spem in Deo,
qui eis pro eo labore maiorem mercedem redditurus sit. Et sic confortans eos,
ut potest ipse, alloquens dicit eis: 'Ite interim nunc unusquisque ad
domumcellas uestras, sedete uobis et modico, et ad horam prope secundam diei
omnes parati estote hic, ut de ea hora usque ad sextam sanctum lignum crucis
possitis uidere ad salutem sibi unusquisque nostrum credens profuturum. De hora
enim sexta denuo necesse habemus hic omnes conuenire in isto loco, id est ante
Crucem, ut lectionibus et orationibus usque ad noctem operam demus'.
|