XXXIX.
1. Octo autem illi dies paschales sic attenduntur,
quemadmodum et ad nos, et ordine suo fiunt missae per octo dies paschales,
sicut et ubique fit per pascha usque ad octauas. Hic autem ipse ornatus est et
ipsa compositio et per octo dies paschae, quae et per epiphania, tam in
ecclesia maiore quam ad Anastase aut ad Crucem uel in Eleona, sed et in
Bethleem nec non etiam in Lazariu uel ubique, quia dies paschales sunt.
2. Proceditur autem ipsa die dominica prima in ecclesia
maiore, id est ad Martyrium, et secunda feria et tertia feria, ubi ita tamen ut
semper missa facta de Martyrio ad Anastase ueniatur cum ymnis. Quarta feria
autem in Eleona proceditur, quinta feria ad Anastase, sexta feria in Syon,
sabbato ante Cruce, dominica autem die, id est octauis, denuo in ecclesia
maiore, id est ad Martyrium.
3. Ipsis autem octo diebus
paschalibus cotidie post prandium episcopus cum omni clero et omnibus
infantibus, id est qui baptidiati fuerint, et omnibus, qui aputactitae sunt
uiri ac feminae, nec non etiam et de plebe quanti uolunt, in Eleona ascendent.
Dicuntur ymni, fiunt orationes tam in ecclesia, quae in Eleona est, in qua est
spelunca, in qua docebat Iesus discipulos, tam etiam in Imbomon, id est in eo
loco, de quo Dominus ascendit in caelis.
4.
Et posteaquam dicti fuerint psalmi et oratio facta fuerit, inde usque ad
Anastase cum ymnis descenditur hora lucernae: hoc per totos octo dies fit. Sane
dominica die per pascha post missa lucernarii, id est de Anastase, omnis
populus episcopum cum ymnis in Syon ducet.
5.
Ubi cum uentum fuerit, dicuntur ymni apti diei et loco, fit oratio et legitur
ille locus de euangelio, ubi eadem die Dominus in eodem loco, ubi ipsa ecclesia
nunc in Syon est, clausis ostiis ingressus est discipulis, id est quando tunc
unus ex discipulis ibi non erat, id est Thomas, qua reuersus est et dicentibus
ei aliis apostolis, quia Dominum uidissent, ille dixit: Non credo, nisi uidero.
Hoc lecto fit denuo oratio, benedicuntur cathecumini, item fideles, et
reuertuntur unusquisque ad domum suam sera hora forsitan noctis secunda.
|