XLVII.
1. Post autem uenerint dies paschae, per illos octo dies, id
est a pascha usque ad octauas, quemadmodum missa facta fuerit de ecclesia, et
itur cum ymnis ad Anastase, mox fit oratio, benedicuntur fideles, et stat
episcopus incumbens in cancello interiore, qui est in spelunca Anastasis, et
exponet omnia, quae aguntur in baptismo.
2. Illa enim hora cathecuminus nullus accedet ad
Anastase; tantum neofiti et fideles, qui uolunt audire misteria, in Anastase
intrant. Clauduntur autem ostia, ne qui cathecuminus se dirigat. Disputante
autem episcopo singula et narrante tante uoces sunt collaudantium, ut porro
foras ecclesia audiantur uoces eorum. Vere enim ita misteria omnia absoluet, ut
nullus non possit commoueri ad ea, quae audit sic exponi.
3. Et quoniam in ea
prouincia pars populi et grece et siriste nouit, pars etiam alia per se grece,
aliqua etiam pars tantum siriste, itaque quoniam episcopus, licet siriste
nouerit, tamen semper grece loquitur et nunquam siriste: itaque ergo stat
semper presbyter, qui episcopo grece dicente siriste interpretatur, ut omnes
audiant [ut omnes audiant] quae exponuntur.
4. Lectiones etiam,
quecumque in ecclesia leguntur, quia necesse est grece legi, semper stat, qui
siriste interpretatur propter populum, ut semper discant. Sane quicumque hic latini sunt,
id est qui nec siriste nec grece nouerunt, ne contristentur, et ipsis exponitur
eis, quia sunt alii fratres et sorores grecolatini, qui latine exponunt eis.
5.
Illud autem hic ante omnia ualde gratum fit et ualde admirabile, ut semper tam
ymni quam antiphonae et lectiones nec non etiam et orationes, quas dicet
episcopus, tales pronuntiationes habeant, ut et diei, qui celebratur, et loco,
in quo agitur, aptae et conuenientes sint semper.
|